1
Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
2
Dilexi vos, dicit Dominus , et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
3
Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem , et hæreditatem ejus in dracones deserti.
4
Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.
5
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
6
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum . Ad vos, o sacerdotes , qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
7
Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.
8
Si afferatis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum .
9
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum .
10
Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum , et munus non suscipiam de manu vestra.
11
Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus , et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus , dicit Dominus exercituum .
12
Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
13
Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus .
14
Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et, votum faciens , immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum , et nomen meum horribile in gentibus .