Judith 4

Latin: Vulgata Clementina

← Judith 3   Judith 5 →

1 Tunc audientes hæc filii Israël, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.

2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.

3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et præoccupaverunt omnes vertices montium :

4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.

5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viæ transitus esse poterat,

6 ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.

7 Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.

8 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.

9 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio :

10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.

11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos,

12 dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis, et orationibus in conspectu Domini.

13 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit :

14 sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis.

15 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,

16 ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.

17 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israël.

← Judith 3   Judith 5 →

Přeložit:
Sdílet: