1
Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan , quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël :
2
sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.
3
Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos :
4
sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus , Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.
5
Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram .
6
Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala , locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
7
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram , nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
8
Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
9
Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra , quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum : quia secutus es Dominum Deum meum.
10
Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem . Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum,
11
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
12
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus , te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.
13
Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem :
14
atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem , quia secutus est Dominum Deum Israël.
15
Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a præliis.