1
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
2
Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon , dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon .
3
Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga.
4
Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
5
Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon .
6
Moyses famulus Domini, et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
7
Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
8
tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.
9
Rex Jericho unus : Rex Hai , quæ est ex latere Bethel , unus :
10
rex Jerusalem unus , rex Hebron unus ,
11
rex Jerimoth unus , rex Lachis unus ,
12
rex Eglon unus , rex Gazer unus ,
13
rex Dabir unus , rex Gader unus ,
14
rex Herma unus , rex Hered unus ,
15
rex Lebna unus , rex Odullam unus ,
16
rex Maceda unus , rex Bethel unus ,
17
rex Taphua unus , rex Opher unus ,
18
rex Aphec unus , rex Saron unus ,
19
rex Madon unus , rex Asor unus ,
20
rex Semeron unus , rex Achsaph unus ,
21
rex Thenac unus , rex Mageddo unus ,
22
rex Cades unus , rex Jachanan Carmeli unus ,
23
rex Dor, et provinciæ Dor unus , rex gentium Galgal unus ,