Jonas 4

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Jonas 3  

1 Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :

2 et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.

3 Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.

4 Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?

5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.

6 Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.

7 Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.

8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.

9 Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.

10 Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :

11 et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?

← Jonas 3  
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 214

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 10441

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 51

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga

Bible Studies:

The Word Came to Me



Přeložit:
Sdílet: