Hiob 35

Studie

              |

1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est :

2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?

3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.

5 Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.

6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?

7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?

8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?

12 Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.

13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.

15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.

16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.