1
Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
2
Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
3
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte , et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
4
Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
5
nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
6
Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
7
Nunc ergo redde viro suo uxorem , quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
8
Statimque de nocte consurgens Abimelech , vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
9
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham , et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis .
10
Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
11
Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
12
alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem .
13
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
14
Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
15
et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
16
Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
17
Orante autem Abraham , sanavit Deus Abimelech et uxorem , ancillasque ejus, et pepererunt :
18
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.