1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2
Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda ,
3
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
4
ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
5
marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
6
Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan . Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,
7
tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
8
mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
9
et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
10
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
11
oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.
12
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
13
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus , qui sanctifico vos.
14
Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus , peribit anima illius de medio populi sui.
15
Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur .
16
Custodiant filii Israël sabbatum , et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
17
inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram , et in septimo ab opere cessavit.
18
Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.