1
Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare .
2
Fortitudo mea, et laus mea Dominus , et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
3
Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
4
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
5
Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis .
6
Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7
Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8
Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9
Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia , implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11
Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12
Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra .
13
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14
Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15
Tunc conturbati sunt principes Edom , robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan .
16
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis , donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17
Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18
Dominus regnabit in æternum et ultra.
19
Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.
20
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron , tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21
quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare .
22
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem , et non inveniebant aquam.
23
Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara , id est , amaritudinem.
24
Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
25
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas , in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
26
dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem , quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
27
Venerunt autem in Elim filii Israël , ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas .