Ecclesiasticus (Sira 6

Latin: Vulgata Clementina

← Ecclesiasticus (Sira 5   Ecclesiasticus (Sira 7 →

1 Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus hæreditabit : et omnis peccator invidus et bilinguis.

2 Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :

3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.

4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.

5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.

6 Multi pacifici sint tibi : et consiliarius sit tibi unus de mille.

7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.

8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.

9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.

10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.

11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.

12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.

13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.

14 Amicus fidelis protectio fortis : qui autem invenit illum, invenit thesaurum.

15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.

16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum.

17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.

18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.

19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.

20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.

21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors.

22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis : et non demorabuntur projicere illam.

23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.

24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.

25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.

26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus.

27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.

28 Investiga illam, et manifestabitur tibi : et continens factus, ne derelinquas eam :

29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.

30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ :

31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.

32 Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.

33 Fili, si attenderis mihi, disces : et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris.

34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris.

35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.

36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto : et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.

← Ecclesiasticus (Sira 5   Ecclesiasticus (Sira 7 →

Přeložit:
Sdílet: