Ecclesiasticus (Sira 50

Latin: Vulgata Clementina

← Ecclesiasticus (Sira 49   Ecclesiasticus (Sira 51 →

1 Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.

2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio, et excelsi parietes templi.

3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.

4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione :

5 qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit.

6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet :

7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.

8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis :

9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne :

10 quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso :

11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis.

12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum.

13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram : et circa illum corona fratrum : quasi plantatio cedri in monte Libano,

14 sic circa illum steterunt quasi rami palmæ : et omnes filii Aaron in gloria sua.

15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël : et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis,

16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ.

17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.

18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt : et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.

19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.

20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.

21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.

22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari :

23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei.

24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam :

25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos :

26 credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.

27 Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens quam oderim :

28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.

29 Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.

30 Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

31 Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.

← Ecclesiasticus (Sira 49   Ecclesiasticus (Sira 51 →

Přeložit:
Sdílet: