Ecclesiasticus (Sira 22

Latin: Vulgata Clementina

← Ecclesiasticus (Sira 21   Ecclesiasticus (Sira 23 →

1 In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius.

2 De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.

3 Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.

4 Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.

5 Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.

6 Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.

7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.

8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.

9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?

10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :

12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.

13 Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.

14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.

15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.

16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.

17 Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen quam fatuus ?

18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.

20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.

21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :

22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.

23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.

24 Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.

25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum

27 si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.

28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.

29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.

30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.

31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.

32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.

33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me ?

← Ecclesiasticus (Sira 21   Ecclesiasticus (Sira 23 →

Přeložit:
Sdílet: