Amos 8

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Amos 7   Amos 9 →

1 Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum.

2 Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.

3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.

4 Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

5 dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces ? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus ?

7 Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti ?

9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :

10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.

12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,

14 qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee ; et cadent, et non resurgent ultra.

← Amos 7   Amos 9 →
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 208

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 1460, 2165, 2723, 2842, 3021, 3081, 3693 ...

Apocalypsis Revelata 47, 50, 53, 166, 209, 323, 476 ...

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 35

Vera Christiana Religio 707

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga




Přeložit:
Sdílet: