Amos 7

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Amos 6   Amos 8 →

1 Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.

2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?

3 Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus.

4 Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.

5 Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?

6 Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus.

7 Hæc ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii.

8 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus : Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël ; non adjiciam ultra superinducere eum.

9 Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio.

10 Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

11 Hæc enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua.

12 Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.

14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetæ : sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.

15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israël.

16 Et nunc audi verbum Domini : Tu dicis : Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli.

17 Propter hoc hæc dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur : et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.

← Amos 6   Amos 8 →
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 207

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 1453, 2832, 4281, 7571, 9854, 10441

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga




Přeložit:
Sdílet: