Acta Apostolorum 5

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

← Acta Apostolorum 4   Acta Apostolorum 6 →

1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,

2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.

3 Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?

4 Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? Quare posuisti in corde tuo hanc rem ? Non es mentitus hominibus, sed Deo.

5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.

6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.

7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.

8 Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.

9 Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.

10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.

12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.

13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.

14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,

15 ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.

17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :

18 et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.

19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :

20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.

21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.

22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,

23 dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.

24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25 Adveniens autem quidam nuntiavit eis : Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.

26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.

27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,

28 dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto : et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.

29 Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :

32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.

34 Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri,

35 dixitque ad illos : Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est : et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.

37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit : et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur :

39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.

41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

42 Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.

← Acta Apostolorum 4   Acta Apostolorum 6 →
Studovat vnitřní smysl

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Vysvětlení nebo odkazy ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 46, 737, 1992, 2435, 3325, 4601, 6238 ...

Apocalypsis Revelata 17, 134, 323, 351, 501

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga



Přeložit:
Sdílet: