Obadias 1

Study the Inner Meaning

Latin: Vulgata Clementina         

← Amos 9   Jonas 1 →

1 Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.

2 Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.

3 Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?

4 Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi ?

6 Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?

7 Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri fœderis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo.

8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau ?

9 Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.

10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.

11 In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.

12 Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiæ.

13 Neque ingriederis portam populi mei in die ruinæ eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,

14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.

15 Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum.

16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.

17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.

19 Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.

20 Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri.

21 Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.

← Amos 9   Jonas 1 →
   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 210


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 1197, 1458, 2606, 2851, 3322, 3901, 4117, ...

Apocalypsis Revelata 164, 338, 591, 649, 704

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 79

Vera Christiana Religio 318


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 193, 405, 410, 448, 811, 919, 1005

Invitatio 35

Dicta Probantia 9, 75

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:


  Bible Study Videos:



Hop to Similar Bible Verses

Genesis 25:23, 30, 36:8, 9

Deuteronomy 23:8

1 Regnum 17:9

Esther 9:25

Hiob 20:6, 31:29, 39:27

Psalms 22:29, 41:10, 137:7, 149:6

Proverbia 5:22, 17:5, 29:23

Esaias 11:14, 14:13, 15, 19:11, 12, 16, 21:11, 24:23, 34:5, 60:21, 65:9

Jeremias 4:30, 6:9, 12:14, 25:15, 21, 28, 31:23, 32:44, 49:7

Threni 4:21, 22

Ezechiel 25:12, 28:16, 30:3, 35:1, 36:12

Daniel 7:18

Hoschea 11

Joel 1:15, 3:5

Amos 1:11, 9:2, 12

Micham 4:7, 11, 7:14

Nahum 3:13

Zephanias 2:10

Sacharia 12:6

Malachias 1:3

Matthaeus 7:2

Luca 1:33

Apocalypsis 11:15

Word/Phrase Explanations

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

noctem
The sun in the Bible represents the Lord, with its heat representing His love and its light representing His wisdom. “Daytime,” then, represents a state...


Translate: