Micham 2

Study the Inner Meaning

Latin: Vulgata Clementina         

← Micham 1   Micham 3 →

1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et hæreditatem ejus.

3 Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est.

4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?

5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.

6 Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.

7 Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?

8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.

9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.

10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.

11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.

12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum.

13 Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

← Micham 1   Micham 3 →
   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 216


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 248, 878, 2851, 3305, 3542, 4281, 4286, ...

Apocalypsis Revelata 137, 328, 434, 899

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 48

Vera Christiana Religio 156


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 395, 555

Coronis 58

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:



Hop to Similar Bible Verses

Exodus 14:19, 20:17

Deuteronomy 12:9

Joshua 3:6

1 Regnum 21:7

2 Regnum 17:23

Hiob 15:35

Psalms 18:26, 36:5, 58:3

Proverbia 6:14

Esaias 3:14, 5:8, 29:20, 30:10, 32:7, 48:1, 52:12

Jeremias 5:31, 9:16, 22:17, 23:3

Threni 2:14

Ezechiel 34:13, 36:17, 19, 37, 45:9

Hoschea 2:2, 7:6

Amos 2:12, 4:1, 5:13

Micham 3:5, 4:6, 7, 6:12

Habakuk 2:6

Zephanias 3:20

Sacharia 7:10, 10:8

Luca 6:26


Translate: