Ezechiel 4

Study the Inner Meaning

Latin: Vulgata Clementina         

← Ezechiel 3   Ezechiel 5 →

1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.

2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.

3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.

4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum.

5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israël.

6 Et cum compleveris hæc, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.

7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.

8 Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.

9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.

10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.

11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.

12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.

13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :

14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.

15 Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.

16 Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,

17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.

← Ezechiel 3   Ezechiel 5 →
   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Apocalypsis Explicata 805

Apocalypsis Revelata 350, 880

Summaria Expositio 100

Coronis 56

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 64

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 127

Vera Christiana Religio 130


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 426, 730, 1296, 2165, 2959, 3104, 3332, ...

Apocalypsis Revelata 50, 315, 485, 598, 610

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 15, 16, 28

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 16

Vera Christiana Religio 296, 782


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 63, 71, 600, 617, 633, 655, 706, ...

De Athanasii Symbolo 165

Coronis 60

Experientiae Spirituales 2283

Experientiae Spirituales Minor 4720

De Conjugio 39

Dicta Probantia 2, 4, 22, 52

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:


  Bible Study Videos:


Hop to Similar Bible Verses

Exodus 22:30

Leviticus 11:39, 40, 26:26, 39

Numeri 14:34

Deuteronomy 3

2 Regnum 6:25, 25:3

2 Chronicles 34:24

Esaias 20:3, 22:7

Jeremias 6:6, 32:24

Threni 4:9

Ezechiel 3:25, 5:1, 2, 16, 12:3, 6, 11, 18, 14:13, 21:27, 24:23, 24, 27

Daniel 1:8, 9:24

Hoschea 3

Luca 19:43

Acta Apostolorum 10:14

Word/Phrase Explanations

diem
"Day" describes a state in which we are turned toward the Lord, and are receiving light (which is truth) and heat (which is a desire...

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library at the New Church Vineyard website.


 Ezekiel: The Prophet As an Example
Worship Talk | Ages 7 - 14


Translate: