Ezechiel 14

Study the Inner Meaning

Latin: Vulgata Clementina         

← Ezechiel 13   Ezechiel 15 →

1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.

2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?

4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,

5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.

6 Propterea dic ad domum Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.

7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :

8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.

9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.

10 Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit :

11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis prævaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.

12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

13 Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.

14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.

15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :

16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.

17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum :

18 et tres viri isti fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.

19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum :

20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.

21 Quoniam hæc dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,

22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quæ importavi super eam.

23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea, ait Dominus Deus.

← Ezechiel 13   Ezechiel 15 →
   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 137


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 576, 2165, 2921, 4876, 5536, 7102, 7505, ...

Apocalypsis Revelata 323, 459, 485, 543, 567, 883, 939

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 28


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 386, 388, 412, 587, 650, 724, 727, ...

Coronis 58

Quaestiones Novem 9

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:


Hop to Similar Bible Verses

Genesis 7:1

Leviticus 26:40, 41

Deuteronomy 29:19

1 Regnum 22:22

2 Regnum 3:13

1 Chronicles 1:4

Hiob 1, 33:27

Psalms 34:17

Proverbia 11:4

Esaias 51:19

Jeremias 2:5, 13, 14:15, 15:1, 21:2, 6, 47:7

Ezechiel 4:16, 5:12, 13, 17, 6:8, 7:19, 27, 8:1, 11:20, 21, 13:9, 18:30, 20:3, 21:8, 33:2, 44:12

Daniel 9:23

Sacharia 1:4, 13:9

Apocalypsis 6:8

Word/Phrase Explanations

terra
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...


Translate: