Amos 3

Study the Inner Meaning

Latin: Vulgata Clementina         

← Amos 2   Amos 4 →

1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens :

2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis ?

4 numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam ? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit ?

5 numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe ? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit ?

6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet ? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ?

7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

8 Leo rugiet, quis non timebit ? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ?

9 Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus terræ Ægypti, et dicite : Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.

10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.

11 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ.

12 Hæc dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.

13 Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ;

14 quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.

15 Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.

← Amos 2   Amos 4 →
   Study the Inner Meaning
From Swedenborg's Works

Main explanations:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 203


Other references to this chapter:

Arcana Coelestia 592, 921, 1453, 2832, 2973, 3869, 6188, ...

Apocalypsis Revelata 3, 137, 241, 270, 392, 471, 774

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 163, 278, 316, 391, 409, 601, 624, ...

De Verbo 12

Experientiae Spirituales 4762

Dicta Probantia 9, 75

Other New Christian Commentary

  Stories and their meanings:


  Bible Study Videos:




Hop to Similar Bible Verses

Genesis 18:17

Exodus 32:34

Deuteronomy 10:15

1 Samuelis 9:15

1 Regnum 13:5, 22:39

2 Regnum 6:33

1 Chronicles 16:13

Hiob 20:21, 32:19

Proverbia 1:13, 11:16, 28:5

Ecclesiastes 4:1

Esaias 17:4, 7, 18:4, 21:10, 45:7

Jeremias 4:19, 22, 26:12, 36:22

Ezechiel 33:3

Hoschea 4:1, 5:1, 7:1, 8:13, 10:8

Amos 1:2, 8, 2:10, 4:1, 5:1, 11, 6:3, 8, 11, 7:9, 14, 15

Micham 6:10

Romanos 9:5

2 Peter 1:21

Apocalypsis 1, 10:7

Word/Phrase Explanations

terra
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...


Translate: