З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #4807

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

Примітки:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5672

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5672. ‘Usque 1 venire Joseph in meridie’: quod significet dum internum adesset cum luce, constat ex significatione ‘usque venire’ quod sit 2 cum adesset; a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 5648; et ex significatione ‘meridiei’ quod sit status lucis, de qua n. 1458, 3195, 3708; quod ‘meridies’ sit status lucis, est quia tempora diei, sicut mane, meridies, vespera, correspondent illustrationibus in altera vita; et 3 illustrationes ibi sunt intelligentiae et sapientiae, nam in luce caeli est intelligentia et sapientia; vices illustrationis ibi sunt 4 tales, nempe sicut in terris mane, meridies, vespera; existunt status umbrae, sicut quae in vespera, non a sole ibi, hoc est, Domino, Qui semper lucet, sed a proprio angelorum, nam sicut in proprium suum immittuntur, ita in statum umbrae seu vesperae veniunt, et sicut a proprio suo in proprium caeleste elevantur, ita in statum lucis; inde patet unde est quod meridies correspondeat statui lucis.

Примітки:

1. see page 258, footnote Arcana Coelestia 1

2. dum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. tales sunt,

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.