З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1708

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1708. ‘Et expedivit initiatos suos, natos domus suae’: quod significet illa bona quae apud Externum hominem quae nunc liberata a jugo servitutis, constat a significatione ‘initiatorum’, tum ‘natorum domus Abrami’; ‘initiati seu novitii Abrami’ in sensu interno sunt illa bona apud Externum Hominem quae conjungi possunt Interiori Homini; ‘nati domus’ in sensu interno sunt eadem bona ut et vera quod propria sint; sed haec plura arcana continent quam ut possint edici, illa imprimis quomodo bona apparentia post pugnas tentationum fiunt bona genuina, et quod tunc possint conjungi Interiori seu Medio Homini, et per hunc Interno, et similiter fieri Divina; Dominus enim per gradus adjunxit Humanam Essentiam Divinae, et hoc per pugnas tentationum et victorias, ut dictum; haec bona quae genuina facta, sunt quae appellantur ‘initiati seu novitii Abrami’, nam initiata et novitia fuerunt; et quia propria potentia comparata sunt, appellantur ‘nati domus’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #1143

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

1143. Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.