Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3650

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4796

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

4796. Cum angeli se visibiles sistunt, apparent omnes affectiones interiores eorum clare ex 1 facie et inde elucent, sic ut facies sit illarum 2 forma externa et imago repraesentativa; aliam faciem habere quam affectionum suarum, non datur in caelo; qui aliam faciem mentiuntur, illi ejiciuntur e societate; inde patet quod facies correspondeat interioribus in genere omnibus, sunt intellectus apud hominem; inde etiam in Verbo per faciem et fac tam ejus affectionibus quam cogitationibus, seu quae sunt voluntatis et quae sunt intellectus apud hominem; inde etiam in Verbo per faciem et facies significantur affectiones; et per quod Dominus elevet facies super aliquem quod ex Divina affectione quae est Amoris, ejus misereatur.

Mga talababa:

1. in

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.