Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 8914

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

8914. ‘Et omnis populus videntes voces et faces’: quod significet perceptionem verorum Divinorum ex bono, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5400, ex significatione ‘vocum’ seu tonitruum, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, et ex significatione ‘facum’ seu fulgurum, quod sint splendores qui sunt veris ex bono amoris, qui perstringunt et penetrant, de qua n. 8813.

[2] Per vera Divina ex bono intelliguntur hic omnia praecepta Decalogi quae ex monte Sinai enuntiata sunt e medio tonitruum et fulgurum; quae ideo tunc sistebantur 1 quia tonitrua significabant vera Divina, quae quoque ideo vocantur voces, et fulgura significabant splendores qui veris ex bono, quae etiam ideo vocantur faces seu flammae; quod flammae sint Divina Vera procedentia ex Divino Bono Domini, videatur n. 6832.

Фусноте:

1. etiam apparebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 4403

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

4403. Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia; hic de Correspondentia cum Oculo 1 , et cum Luce.

Spiritus quales essent et ad quam provinciam corporis pertinerent etiam animadvertere et scire datum est ex illorum situ et loco apud me, tum quoque a plano in quo essent, et a distantia in illo: qui prope ad me visi sunt, utplurimum fuerunt subjecta integrarum societatum; societates enim a se 2 mittunt spiritus ad alios, et per illos percipiunt cogitata et affectiones, et sic communicant; sed de ‘subjectis’ ita dictis seu de ‘spiritibus emissariis’, singillatim, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; de quibus haec observata sunt; qui supra caput apparent et prope ad illud, sunt qui docent et quoque facile doceri se patiuntur; qui sub occipitio, sunt qui tacite et 3 prudenter agunt; qui a tergo prope, similiter cum differentia; qui ad thoracem seu pectus, sunt qui in charitate; qui ad lumbos, sunt qui in amore conjugiali; qui ad pedes, sunt qui naturales sunt; et qui ad plantas, sunt illius generis crassiores: qui autem ad 4 faciem, sunt diverso genio secundum correspondentiam cum sensoriis quae ibi; ut qui ad nares, sunt qui perceptione pollent; qui ad aures, sunt qui oboediunt; et qui ad oculos, sunt qui intelligentes et sapientes sunt; et sic porro.

Фусноте:

1. The Manuscript deletes organo visus, and inserts oculo.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. at

4. circum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.