Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 8914

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

8914. ‘Et omnis populus videntes voces et faces’: quod significet perceptionem verorum Divinorum ex bono, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5400, ex significatione ‘vocum’ seu tonitruum, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, et ex significatione ‘facum’ seu fulgurum, quod sint splendores qui sunt veris ex bono amoris, qui perstringunt et penetrant, de qua n. 8813.

[2] Per vera Divina ex bono intelliguntur hic omnia praecepta Decalogi quae ex monte Sinai enuntiata sunt e medio tonitruum et fulgurum; quae ideo tunc sistebantur 1 quia tonitrua significabant vera Divina, quae quoque ideo vocantur voces, et fulgura significabant splendores qui veris ex bono, quae etiam ideo vocantur faces seu flammae; quod flammae sint Divina Vera procedentia ex Divino Bono Domini, videatur n. 6832.

Фусноте:

1. etiam apparebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 2325

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

2325. ‘Et vidit Lot’: quod significet conscientiam, nempe eorum qui in bono charitatis sunt at in cultu externo, constare potest a significatione ‘videre’; ‘videre’ in Verbo significat intelligere, videatur n. 897, 1584, 1806, 1807, 2150; in sensu autem interno significat fidem habere, de qua ejus significatione, ex Divina Domini Misericordia, ad vers. 32 1 , xxix Gen. dicetur. Quod hic conscientiam, inde est quia qui fidem, etiam conscientiam habent, illa ab hac inseparabilis est: et quidem ita inseparabilis, ut sive dicas fidem sive conscientiam: perinde sit: per fidem intelligitur fides per quam charitas, et quae ex charitate, ita ipsa charitas, nam fides absque charitate nulla fides est et sicut fides non dabilis est absque charitate, ita nec conscientia.

Фусноте:

1. This verse refers to Reuben. In Arcana Coelestia 3861, 3862, 3863 Swedenborg states that Reuben is named from 'he saw. '

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.