2900. Quod Verbum Novi Testamenti quod apud Evangelistas, attinet, quia Dominus ex ipso Divino locutus est, ideo quoque singula quae locutus, repraesentativa et significativa Divinorum, ita caelestium regni et Ecclesiae Ipsius, fuerunt, ut pluries in praecedentibus ostensum.
Arcana Coelestia # 1552
1552. ‘Et auro’: quod significet bona ex veris, constat ex significatione ‘auri’ quod sit caeleste bonum, seu bonum sapientiae et amoris, ut constat ex nunc ostensis, tum ab illis quae prius n. 113; hic quod bona ex veris, sequitur ex illis quae in capite praecedente, quod Dominus conjunxerit vera intellectualia caelestibus.