Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 10622

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

10622. ‘Et absolvendo non 1 absolvit’: quod significet tolerantiam usque ad consummationem, constat ex significatione ‘absolvere’ quod sit peccatum remittere, at cum additur non absolvet, est tolerare; quod sit usque ad consummationem, est quia a Domino malum toleratur usque dum consummatum seu impletum est. In Verbo 2 passim dicitur consummatio saeculi, et de malo quod consummatum sit vel non consummatum; et quando consummatum 3 , quod tunc visitatio; hoc quia significatur per illa verba ‘absolvendo non absolvet’, paucis dicetur quid per id intelligitur: 4 in communi per consummationem intelligitur finis Ecclesiae; et tunc finis ejus est quando amplius nulla charitas et nulla fides, quia tunc Ecclesia se prorsus 5 avertit a Domino, et non amplius in aliquo bono est sed in malo; tunc dicitur consummatio ejus, et 6 tunc fit visitatio; cum visitatio 7 , rejiciuntur omnes illi qui in malo sunt, et recipiuntur omnes qui in bono; visitatio 8 fit in altera vita ubi omnes simul sunt qui fuerunt ab Ecclesia a principio ejus usque ad finem ejus; rejectio malorum in infernum, et salvatio bonorum tunc, est quae vocatur ultimum judicium.

[2] In 9 particulari fit consummatio apud unumquemvis hominem paene similiter; quilibet cum in alteram vitam venit, quod fit statim post mortem, toleratur inter bonos, tametsi malus; sed post aliquem elapsum temporis aperiuntur interiora ejus; si haec mala, tunc per gradus fertur in suum malum, usque ut sit suum malum quoad voluntatem, et sui mali falsum quoad intellectum; hoc facto malum dicitur consummatum apud illum, et tunc conjicitur in infernum; haec sunt quae intelliguntur per 10 ‘absolvendo non absolvet’:

[3] 11 simile per quod Jehovah 12 dixit ad Moschen, Nunc vade, duc populum ad quod dixi tibi; ecce angelus Meus ibit coram te; et in die visitationis Meae visitabo super illos peccatum eorum, Exod. 32:34.

Quod consummatio sit finis Ecclesiae, constat ex his sequentibus:

apud Jeremiam,

Cum Israele et cum Jehuda non faciam consummationem, nec innocentem reddendo reddam te, quia desperatum est confractioni tuae; aegra plaga est, medicamenta restitutionis non tibi, 13 30:11-13, 46:28:

apud eundem,

Consummata est iniquitas tua, filia Zion; visitabit iniquitatem tuam, filia Edomi, manifestabit peccata tua, Threni 4:22:

apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem: tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem, 9:24, 27:

apud Matthaeum, Messis est consummatio saeculi, quemadmodum colliguntur zizania, et igne comburuntur, sic erit in consummatione saeculi, 13:39, 40:

apud eundem,

Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis, quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi? 24:3:

apud eundem,

Jesus dixit, Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20 14 .

Фусноте:

1. absolvet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. videatur Joel 4:21 [KJV (1611) Joel 3:21] written in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts est.

4. In the Manuscript, Swedenborg indicated in the margin that the sentence In particulari... conficitur in infernum was to be inserted here

5. convertit

6. The Manuscript inserts quoque.

7. The Manuscript inserts fit.

8. The Manuscript inserts illa.

9. Not underlined in the Manuscript, but the word principio immediately above is underlined.

10. quod absolvendo non absolvat

11. et

12. dixerat

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts, in his locis consummatio saeculi est finis Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 4430

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

4430. ‘Et vidit illam Shechem’: quod significet verum, constat a repraesentatione ‘Shechemi’ quod sit verum, hic verum Ecclesiae 1 ab antiquo; quod hoc per ‘Shechemum’ repraesentetur, est ex eo quod adhuc apud illam gentem ubi Shechemus, reliquiae 2 Ecclesiae essent. Quod inter probas gentes fuerit, patet ex sinceritate ex qua locuti Hamor et Shechem ad Jacobum et ejus filios, vers. 8-12, et ex condescendentia ut Shechemus acciperet Dinam in uxorem, vers. 18-24; et quia ita, repraesentabantur verum Ecclesiae per 2 illos; et praeterea Shechem urbs erat prima statio Abramo cum venit ex Syria in terram Canaanem, Gen. 12:6; et nunc quoque prima Jacobo etiam 3 ex Syria, ubi tetendit tentorium, fecit tuguria, et statuit altare, Gen. cap. praec. 33:17-20; quod per itinera seu peregrinationes 4 Abrahami et Jacobi repraesentatae sint progressiones in vera fidei et bona amoris, quae Domino in supremo sensu, et quae homini qui regeneratur a Domino in sensu respectivo, aliquoties ostensum est; inde per ‘Shechem’ significatum est primum lucis, n. 1440, 1441; proinde verum interius, hoc enim est primum lucis.

[2] Sed in hoc capite agitur in sensu interno de posteris Jacobi, quomodo illi hoc primum lucis seu interius verum apud se exstinxerunt; ‘filii Jacobi’ significant in hoc sensu, qui est sensus internus historicus, omnem suam posteritatem; in sensu enim interno Verbi' agitur solum de rebus quae sunt regni Domini, ita quae sunt Ecclesiae Ipsius; ipsi filii Jacobi non aliquam Ecclesiam constituebant sed posteri illorum, et hoc non prius quam postquam egressi sunt ex Aegypto, et actualiter non prius quam venerunt in terram Canaanem.

[3] Praeterea quod urbem hanc a Shechemo dictam attinet, illa antiquitus vocata fuit Shalem, ut constat in cap. praeced. xxxiii,

Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, vers. 18; quod per ‘Shalem’ significetur tranquillitas, et quod per ‘urbem Shechemi’ significentur interiora vera fidei, et quod ad statum tranquillum veniat homo cum ad illa vera, videatur n. 4393; postmodum autem eadem urbs dicta fuit Shechem, ut constare potest apud Joshuam, Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex Aegypto, sepeliverunt in Shechem, in parte agri quem emit Jacob a filiis Hamoris patris Shechemi centum kesitis, xxiv 32;

et in libro Judicum,

Dixit Gaal filius Ebed ad cives Shechemi, Quis est Abimelech, et quis est Shechem, ut serviamus illi? nonne filius Jerubbaalis, et Zebul praefectus ejus? servite viris Hamoris patris Shechemi et quare serviemus huic? 9:28.

[4] Eadem urbs dein vocata fuit Sichar, ut patet apud Johannem,

Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar, prope agrum quem dedit Jacob Josepho filio suo; erat ibi fons Jacobi, 4:5, 6;

quod per illam urbem significetur verum interius, patet ab illis locis, tum ex aliis ubi nominatur; et quoque apud Hoscheam,

Gilead urbs operantium iniquitatem, foedata a sanguine, et juxta exspectare virum turmas, sodalitium sacerdotum, via occidunt ad Shechemum, quia scelus fecerunt, in domo Israelis vidi rem foedam, 6:8, 9, (10];

ubi ‘via occidunt ad Shechemum’ significat quod exstinguant vera usque ad interiora, ita omnia externa: exstinctio etiam veri interioris significatur per quod Abimelech destruxerit illam urbem, et conseverit sale, Jud. 9:45.

Фусноте:

1. ab Ecclesia Antiqua

2. The Manuscript inserts Antiquae.

3. The Manuscript inserts cum.

4. Abrami

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.