Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9429

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

9429. ‘Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai’: quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione ‘gloriae Jehovae’ cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit ‘gloria’; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi.

[2] Hoc intelligitur per ‘gloriam’ in pluribus locis in Verbo, ut quod visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. 24:30; Luc. 21:27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. 24:26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. 25:31; ‘sedere super throno gloriae’ est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. 9:30 [, 31]; quod ‘Moscheh et Elias’ ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; 1 id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32;

‘glorificari in Deo’ est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud 2 eundem cap. 12:28.

[3] Per ‘gloriam’ significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, 40:3, 5;

ibi de Adventu Domini, ubi ‘gloria Jehovae quae revelabitur’ est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum 3 est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, 1:1, 4, 9, 14;

‘Verbum’ ibi est Divinum Verum, similiter ‘lux’, inde patet quid sit ‘videre gloriam Ipsius’; quod Dominus non in alia gloria 4 in mundo apparuerit praeter cum transformatus, notum est:

[4] 5 pariter alibi apud 6 Johannem,

Haec 7 dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, 12:41, 43, 46; etiam hic ‘gloria Domini’ et ‘gloria Dei’ pro Divino Vero, et ‘gloria hominum’ pro falso:

apud Esaiam,

Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:1-fin. ;

ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria:

[5] apud eundem,

Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, 59:19, 20;

8 ibi etiam de Domino; ‘nomen Jehovae’ pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem,

Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, 42:6, 8;

hic quoque de Domino, ubi ‘lux gentium’ est Divinum Verum quod ab Ipso, ‘gloriam non alteri dare’ est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque apud eundem,

Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, Esai. 48:11 9 :

[6] pariter alibi apud Esaiam,

Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia 10 tua, gloria Jehovae colliget te, 58:8:

apud eundem,

Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, 66:18:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, 24:23

apud Moschen,

Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. 14:20, 21 11 ;

in illis locis 12 de Domino agitur, et ‘gloria’ ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, 6:1-3:

apud Davidem,

Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

et apud eundem,

Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. 102:16, 17 [KJV Ps. 102:15, 16]:

[7] in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae 13 adferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:23-25;

‘sancta Hierosolyma’ pro nova Ecclesia, ‘gloria Dei’ pro Divino Vero a Domino ibi, similiter ‘lux Ipsius in qua ambulabunt’, ‘reges terrae qui adferent gloriam’ pro illis 14 qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per ‘gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai’; videatur etiam n. 8427.

Fusnotat:

1. pariter

2. Johannem

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. cum in mundo after Dominus

5. et quoque

6. Eundem

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. mea, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. etiam de Domino

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts in Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6963

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

6963. ‘Et ecce manus ejus leprosa sicut nix’: quod significet profanationem veri, constat ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, ut supra n. 6947, et quod sit verum, quia potentia spiritualis consistit in vero, n. 6948, 6960; et ex significatione ‘leprae’ quod sit profanatio, in specie profanatio veri, de qua sequitur. In Verbo historico multum agitur de lepra, de ejus varia apparentia in cute, de qualitate ejus inde judicanda, de leproso quod vel includendus, vel exiturus e communione, vel liberandus; deque lepra in vestibus, in vasis, inque ipsis domibus; quod tantum de lepra agatur, non est propter lepram ut morbum, sed quia significabat profanationem veri, ita propter sensum spiritualem, et quia Judaei et Israelitae prae aliis profanare

[2] verum potuerunt; si enim novissent interna Verbi, et ipsa vera quae repraesentabant ritualia Ecclesiae apud illos, et fidem illis 1 habuissent, et tamen vixissent secundum genium suum, nempe in amore sui et mundi, in odiis et vindictis inter se, inque crudelitate contra gentes, non potuissent non profanare vera quibus semel fidem habuerant; nam credere veris et vivere contra illa est 2 profanare illa; quapropter etiam a cognitionibus veri interni detinebantur quantum possibile erat, n. 3398, 3489, usque adeo ut ne quidem sciverint quod victuri post mortem; nec crediderint quod Messias venturus ut salvaret animas in aeternum, sed ut gentem illam eveheret super omnes in universo; et quia gens illa talis 3 fuit, et quoque hodie talis est, ideo adhuc detinentur a fide, etiam si in medio Christianismo vivunt; inde nunc est quod lepra quoad quale suum tantum descripta sit.

3 Quod ‘lepra’ significet profanationem veri, patet ab illis quae de ‘lepra’ statuta sunt apud Mosen,

Lev. 13:1 ad fin. ; in descriptione illa continetur in sensu interno omne quale profanationis veri, ut qualis profanatio illa si recens sit, qualis si vetus, qualis si interius in homine, qualis si etiam exterius, qualis si 4 sanari possit, qualis si non possit, quae media, et plura; quae omnia nusquam alicui nota fieri possunt quam per sensum internum Verbi; sed quia profana sunt quae describuntur per ‘lepram’, non licet singulariter explicare illa quae in descriptione ejus 5 sunt; caelum 6 etiam horret 7 ad solam nominationem profani; tantum licet hoc inde adducere, quod 4

Si efflorescendo effloruerit lepra in cute, et contexerit lepra universam cutem 8 plagae a capite ejus usque ad calcem ejus, sub omni conspectu oculorum sacerdotis; et viderit sacerdos quod ecce 9 lepra contexerit universam carnem ejus, tunc mundam pronuntiabit plagam; tota conversa est in albam, mundus est. Quo vero die apparuerit in eo caro viva, immundus erit, Lev. 13:12-14; 10 nisi 11 ex sensu interno 12 sciretur quomodo hoc se haberet, 13 quod ille mundus 14 qui totus leprosus a capite 15 ad calcem, appareret hoc sicut 16 paradoxon; sed per leprosum a capite ad calcem intelligitur qui novit interna vera, sed non agnoscit illa seu credit illis, is non interius in profanatione est, sed exterius, quae removetur; idcirco is mundus est; 17 si autem scit vera fidei et 18 credit illis, et tamen vivit contra illa, is in profanatione est interius, et quoque qui 19 crediderat, et postea negat; quare dicitur ‘quo die apparuerit in eo caro viva, immundus erit’; per ‘carnem vivam’ intelligitur agnitio et fides 20 ; videantur quae supra n. 6959 allata sunt.

Fusnotat:

1. habuerint

2. prophanatio

3. est hodie, ut si credat interna quae significabant et (in the margin) repraesentabant ritus Ecclesiae apud illos institutae, non possent non prophanare illa, nam inamore terrestri sunt, hoc est, in sordida avaritia et in amore sui, ita in contemtu aliorum et in fastu, ita in vita prorsus contra illa, haec causa est quod gens illa etiam hodie detineantur ab agnitione Domini et a fide in Ipsum, et quod teneantur in negatione veritatum internorum Verbi

4. emendari

5. The Manuscript places this before in descriptione.

6. enim

7. ut nominetur prophanum

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript inserts non.

11. The Manuscript inserts quam.

12. scitur

13. The Manuscript inserts nam.

14. The Manuscript inserts esset.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. at si agnoscit but at si scit may be intended.

18. crediderit altered to credidit but credit probably intended.

19. The Manuscript inserts semel.

20. The Manuscript inserts veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.