Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1783

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1783. SENSUS INTERNUS

QUAE hic continentur, sunt, ut prius dictum, historica vera, nempe quod a Jehovah ita locutum cum Abramo, et quod ei in hereditatem promissa terra Canaan; quod ei mandatum ut sic poneret vitulam, capram, arietem, turturem et pullum; quod volatile descenderit super corpora; quod ceciderit super eum sopor, et in sopore terror tenebrarum; et cum sol occidisset, quod visum ei sicut furnus fumi cum face ignis inter partes, praeter cetera; haec sunt historica vera, sed usque omnia et singula, quoad minimum facti, repraesentativa, et ipsa verba quibus describuntur, quoad minimum iotam significativa, hoc est, in omnibus et singulis est sensus internus; sunt enim omnia et singula quae in Verbo, inspirata, et quia inspirata, non possunt aliter quam esse ab origine caelesti, hoc est, caelestia et spiritualia in sinu suo recondere, aliter nusquam foret Verbum Domini;

[2] haec sunt quae continentur in sensu interno; qui sensus cum patet, obliteratur sensus litterae sicut nullus foret, ut et vicissim, cum ad solum sensum historicum seu litterae attenditur, obliteratur sensus internus sicut nullus foret: haec se habent sicut lux caelestis ad lucem mundi, et vicissim sicut lux mundi est sicut caligo tunc lux mundi est sicut caligo, quod per experientiam mihi notum factum est; at cum quis in luce mundi est, tunc lux caelestis, si apparet, foret sicut caligo; similiter ac in mentibus humanis, qui in sapientia humana seu in scientiis ponit omne, ei sapientia caelestis apparet sicut obscurum nullum; at qui in sapientia caelesti est, ei sapientia humana est sicut commune quoddam obscurum in quo nisi caelestes radii insunt, foret sicut caligo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1053

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1053. ‘Et erit arcus in nube’: quod significet statum ejus, constat ex illis quae prius de arcu in nube dicta et ostensa sunt, quod nempe homo aut anima in altera vita cognoscatur ex sphaera ejus apud angelos; et quod sphaera quoties Domino beneplacet, repraesentetur per colores quales sunt arcus, diversimode secundum cujusvis statum, respective ad fidem in Dominum, ita respective ad bona et vera fidei: in altera vita sistuntur videndi colores qui ex nitore et splendore immensum superant pulchritudinem colorum qui oculis in terra videntur; unusquisque color aliquid caeleste et spirituale repraesentat;

[2] colores illi sunt ex luce quae in caelo, et variegatione lucis spiritualis, ut dictum supra; vivunt enim angeli in tanta luce ut lux mundi respective nihili sit; lux caeli in qua vivunt angeli, ad lucem mundi se habet respective sicut lumen solis meridiani ad lumen candelae, quod exstinguitur et nullum fit oriente sole: est in caelo lux caelestis et est lux spiritualis; lux caelestis, ut comparative loquar, est sicut lux solis, at lux spiritualis est sicut lux lunae, sed cum omni differentia secundum statum angeli recipientis lucem; similiter se habent colores quia ex luce inde. Ipse Dominus est caelo angelorum caelestium Sol, et caelo angelorum spiritualium Luna: haec incredibilia sunt iis qui nullum conceptum de vita quam animae vivunt post mortem, habent, sed usque verissima.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.