Das Obras de Swedenborg

 

De Divina Providentia # 1

Estudar Esta Passagem

/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

Notas de rodapé:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

Das Obras de Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia # 53

Estudar Esta Passagem

  
/ 432  
  

53. De creatis et finitis potest dici esse et existere, tum substantia et forma, ut et vita, imo amor et sapientia, sed omnia illa sunt creata et finita; causa, quod dici queant, non est quod aliquid Divinum illis sit, sed quod in Divino sint et quod Divinum in illis sit: omne enim quod creatum est, in se est inanimatum et mortuum, sed animatur et vivificatur per id quod Divinum sit in illo, 1 et illud 2 in Divino.

Notas de rodapé:

1. Prima editio: illis,

2. Prima editio: illa

  
/ 432