Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3650

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10550

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

10550. ‘Et spectarunt post Moschen usque dum intraret in tentorium’: quod significet quod externum Verbi, Ecclesiae, et cultus videant, sed quod evanescat ex captu eorum, constat ex significatione ‘spectare post Moschen’ quod sit videre externum Verbi; per ‘Moschen’ 1 significatur Verbum, ut supra n. 10549, et per ‘spectare post illum’ significatur videre externum ejus; nam quod ante est significat quod intra est, et quod post est significat quod extra est; inde videre posteriora Jehovae et non facies est videre externum et non internum, de quibus ad versum ultimum hujus capitis; et ex significatione ‘usque dum intraret in tentorium’ quod sit quod evanescat e captu illorum, nam cum intrabat, non amplius videbatur.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.