Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1659

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

1659. SENSUS INTERNUS

Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur:

[2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione’. expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse’ Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per ‘bella’, de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia:

[3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant ‘Bella Jehovae 1 ’, quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per ‘bella’ in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest.

Voetnoten:

1. See Num. 21:14, 15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10290

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

10290. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet illustrationem et perceptionem iterum per Verbum a Domino, constat ex significatione ‘dicere’ cum de Jehovah, quod sit illustratio et perceptio; quod sit illustratio, videatur n. 7019, 10215, 10234, et quod sit perceptio, n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 5877; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Verbum, de qua n. 6752, 7014, 7089, et quod ‘Jehovah’ in Verbo sit Dominus, in locis citatis n. 9373; inde patet quod per ‘dixit Jehovah ad Moschen’ significetur illustratio et perceptio per Verbum a Domino.

[2] Quod haec significentur, est quia Dominus cum homine Ecclesiae non aliter loquitur quam per Verbum, illustrat enim tunc ut homo videat verum, et quoque dat perceptionem ut percipiat quod ita sit; sed hoc fit secundum quale desiderii veri apud hominem, et desiderium veri apud illum est secundum amorem ejus; qui amant verum propter verum, illi in illustratione sunt, et qui amant verum propter bonum, illi in perceptione sunt; quid perceptio, videatur n. 483, 495, 521, 536, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831, 1 5228, 5920, 7680, 7977, 8780. At Dominus cum Mosche et prophetis locutus est viva voce, ob causam ut Verbum promulgaretur, quod esset tale ut omnia et singula sensum internam haberent; inde etiam haec verba, Dixit Jehovah ad Moschen. Angeli, qui in sensu interno sunt, non sciunt quid Moscheh, quoniam nomina personarum non intrant caelum, n. 10282, sed pro Moscheh percipiunt Verbum, et vox dicere vertitur apud illos in tale quod congruit, ita hic in illustrari et percipere; etiam dicere et loqui, cum a Domino 2 per Verbum, nec aliud sunt in idea angelica.

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. et de Verbo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.