From Swedenborg's Works

 

De Commercio Animae et Corporis #2

Study this Passage

  
/ 20  
  

2. Quoniam Influxus spiritualis est ex ordine et ejus legibus, ut dictum est, ideo hic a sapientibus in Orbe erudito prae duobus reliquis agnitus et receptus est: omne id quod ex ordine est, Veritas est, ac Veritas se ipsam manifestat ex luce ei insita, etiam in umbra rationis, in qua sunt Hypotheses. Sed sunt tria quae hanc Hypothesin involvunt umbrae, ignorantia quid Anima, ignorantia quid Spirituale, et ignorantia qualis est Influxus, quare haec tria prius evolvenda sunt antequam Ratio videt ipsam Veritatem; nam Veritas hypothetica non est ipsa veritas, sed conjectura veritatis; est sicut pictura in pariete in luce stellarum noctu visa, cui Mens inducit formam Variam secundum phantasiam; aliter dum lux solis post auroram illuminat illam, et non modo communia ejus sed etiam singularia ejus detegit et sistit videnda; ita fit ex umbra veritatis, in qua est haec Hypothesis, aperta Veritas, dum cognoscitur quid et quale est Spirituale respective ad naturale, tum quid et qualis est Anima humana, ut et qualis in illam, et per illam in Mentem perceptivam et cogitativam, et ex hac in corpus est influxus. Ast haec a nemine tradi possunt, nisi cui data est a Domino consociatio cum Angelis in Mundo spirituali et simul cum Hominibus in Mundo naturali; et hoc quia mihi datum est, potui describere quid et quale est unum et alterum, quod factum est in Opusculo de Amore Conjugiali, de Spirituali in Memorabili ibi 326-329; de Anima Humana, 315, et de Influxu 380, et plenius 415-422. Quis non scit, aut scire potest, quod Bonum amoris et Verum fidei influant a Deo in hominem, et quod influant in Animam ejus, ac sentiantur in Mente ejus, ac effluant ex cogitatione in loquelas, et ex voluntate in actiones. Quod inde sit influxus spiritualis, ac ejus origo et derivatio, manifestabitur in hoc ordine.

I. Quod duo Mundi sint, Mundus Spiritualis, ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines.

II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo.

III. Quod Sol Mundi spiritualis sit purus amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est.

IV. Quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, et quod Calor ex illo procedens in essentia sua sit Amor, et quod Lux inde in essentia sua sit Sapientia.

V. Quod tam Calor ille quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus Voluntatem et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat verum sapientiae.

VI. Quod illa duo, calor et lux, seu amor et sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones.

VII. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc solem exstiterit et subsistat Mundus naturae.

VIII. Quod inde omne quod ex hoc sole procedit, in se spectatum sit mortuum.

IX. Quod Spirituale induat se Naturali, sicut homo se veste.

X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis.

XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem.

XII. Quod Intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in quae sunt Angeli Caeli, secundum excultum rationis, et quod Voluntas ejus in calorem, haec est, in amorem similiter secundum facta vitae; sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit illa, qua sapientia intellectus docet.

XIII. Quod prorsus aliter apud bestias.

XIV. Quod tres gradus sint in Mundo spirituali, et tres gradus in Mundo naturali, secundum quos fit omnis influxus.

XV. Quod fines sint in primo gradu, causae in secundo, et effectus in tertio.

XVI. Quod ex his pateat, qualis est influxus spiritualis ab origine sua ad effectus. Singula hoc nunc paucis illustranda sunt.

  
/ 20  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #380

Study this Passage

  
/ 535  
  

380. Adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam eram in stupore de ingente multitudine hominum, qui Creationem addicunt Naturae, et inde omnia quae sub Sole, et quae supra Solem sunt; dicentes ex agnitione cordis, cum vident aliquid, "annon hoc naturae est;" et cum interrogantur, quare dicunt illa naturae esse, et cur non Dei, cum tamen aliquoties cum communione dicunt, quod Deus creaverit Naturam, et inde possunt tam aeque dicere, quod illa, quae vident, Dei sint, quam quod naturae sint, respondent 1 sono interno paene tacito, "quid Deus nisi Natura:" apparent illi omnes ex persuasione de Creatione universi ex natura, et ex insania illa sicut ex sapientia, gloriosi, adeo ut aspiciant omnes qui agnoscunt Creationem Universi a Deo, sicut formicas, quae repunt humi et terunt stratam viam, et quosdam sicut papiliones qui in aere volant; vocantes illorum dogmata somnia, quia vident quae non vident, dicentes, quis vidit Deum, et quis non videt naturam.

[2] Quando in stupore de multitudine talium eram, adstitit mihi a latere Angelus, et dixit mihi, "quid meditaris," et respondi, "de multitudine talium, qui credunt, quod Natura creaverit Universum;" et dixit mihi Angelus, "totum Infernum ex talibus est, et vocantur ibi satanae et diaboli, satanae qui confirmaverunt se pro Natura, et inde negaverunt Deum, diaboli qui facinorose vixerunt, et sic e cordibus omnem agnitionem Dei rejecerunt; sed deducam te ad Gymnasia, quae in plaga meridionali occidentali sunt, ubi tales, et nondum in inferno sunt:" et prehendit me manu, et deduxit; et vidi domunculas, in quibus gymnasia, et in medio illarum unam, quae erat sicut Praetorium reliquarum; hoc constructum erat ex lapidibus piceis, quibus superinductae 2 erant lamellae sicut vitreae ex auro et argento quasi micantes, quales sunt quae vocantur Glacies Mariae, et hic et ibi erant interspersa conchilia similiter nitentia.

[3] Illuc accessimus et pulsavimus, et mox aliquis aperuit januam, et dixit, "beneventote;" et cucurrit ad mensam, et apportavit quatuor Libros, et dixit, "hi Libri sunt Sapientia, cui multitudo Regnorum hodie adplaudit; huic Libro seu sapientiae applaudunt multi in Gallia, huic multi in Germania, huic aliqui in Batavia, et huic aliqui in Britannia:" porro dixit, "si vultis videre, faciam ut hi quatuor Libri coram oculis vestris luceant;" et tunc gloriam famae suae effudit et circumfudit, et Libri mox sicut ex luce fulserunt; sed haec lux coram oculis nostris illico evanuit: et tunc quaesivimus, "quid nunc scribis," et respondit, quod nunc illa, quae intimae sapientiae sunt, e thesauris suis educat et expromat, quae in compendio sunt haec.

I. Num Natura sit Vitae, vel num Vita sit Naturae.

II. Num Centrum sit Expansi, vel num Expansum sit Centri.

III. De Centro et Expanso Naturae et Vitae.

[4] His dictis reposuit se super solio ad mensam; nos vero in Gymnasio ejus, quod erat spatiosum, ambulavimus: ille super Mensa habebat candelam, quia non lux diurna solaris ibi erat, sed lux nocturna lunaris; et quod miratus sum, candela visa est circum circa ibi ferri, et illuminare; at quia illa non erat emuncta, illuminabat parum; et cum scripsit, vidimus imagines in variis formis e mensa in parietes volantes, quae in nocturna illa luce lunari apparebant sicut volucres pulchrae Indicae; sed cum aperuimus januam, ecce illae in luce diurna solari apparebant sicut aves vesperae, quibus alae retiformes sunt; erant enim verosimilitudines, quae per confirmationes factae sunt fallaciae, quae ingeniose in series ab illo erant connexae.

[5] Postquam haec vidimus, accessimus ad mensam, et quaesivimus illum, quid nunc scribit; dixit "de Primo illo, Num Natura sit Vitae, vel num Vita sit Naturae;" et de hoc inquiit, quod possit utrumque confirmare, et facere ut sit verum; sed quia intus latet aliquod reconditum, quod timet, non ausit confirmare nisi hoc, quod Natura sit Vitae, hoc est, ex Vita, non autem quod Vita sit Naturae, hoc est, ex Natura; quaesivimus blande, quid est quod intus latet reconditum quod timet; respondit, quod sit quod vocari possit Naturalista, et sic Atheus ex Clericis, et 3 quod vir non sanae rationis a Laicis, quoniam hi et illi sunt vel credentes ex caeca fide, vel videntes ex visu confirmantium illam.

[6] Sed tunc ex quadam indignatione Zeli pro veritate alloquuti sumus illum, dicentes, "amice, valde falleris; sapientia tua, quae est ingeniositas scribendi, seduxit te, et gloria famae induxit te ad confirmandum quod non credis; nostine quod Mens humana sit elevabilis supra sensualia, quae sunt quae in cogitationibus sunt ex sensibus corporis, et quod cum elevatur videat illa quae vitae sunt supra, et illa quae Naturae sunt 4 infra; quid vita aliud quam amor et sapientia, et quid natura aliud quam illorum receptaculum, per quod operentur suos effectus seu usus; num haec possunt unum esse, quam sicut principale et instrumentale; num potest lux unum esse cum oculo, num sonus cum aure; unde horum sensus nisi ex vita, et illorum formae nisi ex natura: quid Corpus humanum, nisi quam Organum vitae; annon omnia et singula ibi organice formata sunt ad producendum illa quae amor vult ac intellectus cogitat; suntne organa corporis ex natura, ac amor et cogitatio ex vita; suntne illa inter se prorsus distincta. Eleva aciem ingenii adhuc parum altius, et videbis, quod vitae sit affici et cogitare, et quod affici sit ex amore, et cogitare ex sapientia, ac utrumque ex vita, nam, ut dictum est, amor et sapientia sunt vita: si adhuc elevas facultatem intelligendi parum altius, videbis, quod non detur Amor et Sapientia, nisi alicubi sit ejus Origo, et quod Origo ejus sit [Ipse Amor et] 5 Ipsa Sapientia, et inde Ipsa Vita, et haec sunt Deus a quo Natura."

[7] Postea loquuti sumus cum illo de Altero, Num Centrum sit Expansi, vel num Expansum sit Centri; et quaesivimus, cur hoc ventilat; 6 respondit, propter finem ut concludat de Centro et Expanso Naturae et Vitae, ita de origine unius et alterius; et cum interrogavimus, quae ejus mens, respondit de his similiter ut prius, quod utrumque possit confirmare, sed quod ex timore jacturae 7 famae confirmet, quod Expansum sit Centri, hoc est, a Centro; "tametsi scio quod Ante Solem fuerit aliquid, et hoc ubivis in Universo, et quod haec in ordinem a se confluxerint, ita in Centra."

[8] Sed tunc iterum alloquuti sumus illum ex Zelo indignante, et diximus, "amice, insanis;" et cum hoc audivit, retraxit solium a mensa, et timide nos aspexit, et tunc attendit aurem, sed ridens; at continuavimus dicendo, "quid insanius est dicere, quam quod Centrum sit ab Expanso; per Centrum tuum intelligimus Solem, et per Expansum tuum intelligimus Universum, et sic quod universum exstiterit absque Sole; facitne Sol Naturam et omnes ejus proprietates, quae unice dependent a calore et luce procedentibus a Sole per athmosphaeras; ubinam haec prius; sed unde haec, in sequente ventilatione dicemus; suntne athmosphaerae, et omnia quae super tellure, sicut superficies, et Sol illorum Centrum; quid illa omnia absque Sole; num possint uno momento subsistere; inde quid illa omnia ante Solem; num potuerint subsistere; estne subsistentia perpetua existentia; cum itaque omnium naturae subsistentia est e Sole, sequitur quod etiam omnium existentia; hoc videt et ex autopsia agnoscit unusquisque:

[9] annon posterius sicut existit etiam subsistit ex priori; si superficies foret prius, et centrum posterius, annon prius subsisteret ex posteriori, quod tamen est contra leges ordinis: quomodo possunt posteriora producere priora, aut exteriora interiora, aut crassiora puriora; inde quomodo superficies quae faciunt expansum possunt producere centra; quis non videt, quod hoc sit contra naturae leges. Adduximus haec argumenta ex analysi rationis, ad confirmandum, quod Expansum existat ex Centro, et non vicissim, tametsi unusquisque, qui juste cogitat, absque his argumentis hoc videt. Dixisti, quod Expansum confluxerit in Centrum a se; num sic fortuito in tam mirabilem et stupendum ordinem, ut unum sit propter alterum, et omnia et singula propter hominem, et ejus vitam aeternam; num natura potest ex aliquo amore per aliquam sapientiam providere talia, et num potest ex hominibus facere Angelos, et ex Angelis Coelum; pone haec et cogita, et cadet tua idea de existentia naturae a natura."

[10] Post haec quaesivimus illum, quid cogitaverat, et quid nunc cogitat de Tertio, De Centro et Expanso Naturae et Vitae; num credat quod Centrum et Expansum Vitae sit idem cum Centro et Expanso Naturae; dixit quod haereat, et quod prius cogitaverit, quod interior activitas naturae sit vita; et quod Amor et Sapientia, quae essentialiter faciunt hominis vitam, sint inde; et quod ignis Solis per calorem et lucem, mediis athmosphaeris, producat 8 illa; at quod nunc ex auditis de Hominum vita aeterna, in ambiguo sit, et quod hoc ambiguum ferat mentem jam sursum jam deorsum, et cum sursum, agnoscat Centrum de quo non prius aliquid noverat, et cum deorsum, videat Centrum quod credidit unicum; et quod Vita sit ex Centro, de quo non prius aliquid sciverat, et quod Natura sit ex Centro, quod prius credidit unicum esse; et quod utrumque Centrum habeat Expansum circum se.

[11] Ad haec diximus, Bene, modo etiam velit ex Centro et Expanso vitae spectare Centrum et Expansum naturae, et non vice versa: et instruximus illum, quod supra Coelum Angelicum sit Sol qui est purus Amor, ad apparentiam igneus sicut Sol Mundi, et quod ex calore qui procedit ex illo Sole, sit Angelis et hominibus Voluntas et Amor, et quod ex luce inde sit illis Intellectus et Sapientia; et quod illa quae vitae sunt dicantur Spiritualia, et quod illa quae ex Sole Mundi procedunt, sint continentia vitae, et dicantur Naturalia; tum quod Expansum Centri 9 Vitae dicatur Mundus Spiritualis, qui ex suo Sole subsistit, et quod Expansum Naturae dicatur Mundus naturalis, qui ex suo Sole subsistit. Nunc quia de Amore et Sapientia non praedicari possunt Spatia et Tempora, sed pro illis Status, quod Expansum circum Solem Coeli Angelici, non sit extensum, sed usque in Extenso Solis naturalis, et apud subjecta viva ibi secundum receptiones, et receptiones secundum formas.

[12] Sed tunc quaesivit unde ignis Solis mundi seu naturae; respondebamus, quod sit ex Sole Coeli Angelici, qui non est ignis, sed Divinus Amor proxime procedens a Deo, qui est Ipse Amor: hoc quia miratus est, demonstravimus ita; "Amor in sua essentia est spiritualis ignis; inde est, quod ignis in Verbo in spirituali ejus sensu, significet amorem; unde orant in Templis Sacerdotes, ut Ignis coelestis impleat corda, per quem intelligunt amorem; Ignis Altaris, et Ignis Candelabri in Tabernaculo apud Israelitas, non aliud quam Divinum Amorem repraesentavit; Calor sanguinis, seu Calor vitalis hominum, et in genere Animalium, non aliunde est quam ex amore, qui facit vitam illorum; inde est, quod homo incendatur, incalescat 10 et inflammetur, dum amor ejus exaltatur in zelum, iram et excandescentiam; quare ex eo quod Calor spiritualis, qui est Amor, producat calorem naturalem apud homines, usque ut accendat et inflammet illorum facies et artus, constare potest quod Ignis Solis naturalis non aliunde exstiterit quam ex Igne Solis spiritualis, qui est Divinus Amor.

[13] Nunc quia Expansum oritur ex Centro, et non vicissim, ut supra diximus, et Centrum Vitae, quod est Sol Coeli Angelici, est Divinus Amor proxime 11 procedens a Deo, Qui in medio illius Solis est; et quia inde est Expansum illius Centri, quod vocatur Mundus spiritualis; et quia ex illo Sole exstiterat Sol Mundi, et ex hoc Expansum ejus, quod vocatur Mundus naturalis, patet, quod Universum a Deo uno creatum sit." Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra Aream sui Gymnasii, et loquutus est cum nobis de Coelo et Inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate.

Footnotes:

1. Prima editio: sint; sed respondent (sic etiam Vera Christiana Religio 35[1])

2. Prima editio: superindnctae

3. Prima editio:

4. Prima editio: sunt,

5. Sic Vera Christiana Religio 35[6].

6. Prima editio: ventilit,

7. Prima editio: jucturae

8. Prima editio: producant

9. Prima editio: Cenrri

10. Prima editio: in calescat

11. Prima editio: praxime

  
/ 535