From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9925

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9925. ‘Ad ministrandum’: quod significet dum in cultu et evangelizatione, constat ex significatione ‘ministrare’ cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit cultus et evangelizatio; per cultum significatur omne repraesentativum 1 cultus ex bono amoris et veris fidei, nam cultus qui ex illis vere est cultus, 2 at cultus absque illis est sicut crusta absque nucleo, et sicut corpus absque anima; talis usque cultus erat apud gentem Judaicam et Israeliticam, nam repraesentabat solum interna, quae, ut dictum est, sunt amoris et fidei; sed usque providebat Dominus ut cultus talis 3 perciperetur in caelis, et sic per illum fieret conjunctio cum homine, non per interna 4 sed per correspondentias cum externis, de qua re videantur citata n. 5 9320 fin. et 9380; hic cultus est qui significatur per ‘ministerium Aharonis’.

[2] Quod etiam evangelizatio, est quia per evangelizationem intelliguntur omnia quae in Verbo agunt de Domino, et omnia quae in cultu repraesentabant Ipsum; nam evangelizatio est annuntiatio de Domino, de Ipsius Adventu, et de illis quae ab Ipso, quae sunt salutis et vitae aeternae; et quia omnia Verbi in sensu ejus intimo agunt de solo Domino, et quoque omnia cultus repraesentabant Ipsum, ideo totum Verbum est evangelium, pariter omnis cultus qui secundum illa quae in Verbo mandata sunt factus est; et quia sacerdotes praeerant cultui, et quoque docebant, ideo per ministerium illorum cultus et evangelizatio significabatur.

Footnotes:

1. cultus ex bono altered to boni

2. The Manuscript inserts non autem qui peragitur in externis absque illis, nam cultus ex illis auditur et percipitur in coelis, .

3. The Manuscript inserts audiretur et.

4. The Manuscript inserts eorum.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4056

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8337

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8337. ‘Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua’: quod significet glorificationem Domini ex bono fidei, constat ex repraesentatione ‘Mirjam’ quod sit bonum fidei; ‘Moscheh’ enim repraesentat verum fidei quod immediate a Domino procedit; ita verum internum, ‘Aharon’ autem verum fidei quod 1 mediate a Domino procedit, ita verum externum, n. 7009, 7089, 2 7382; inde ‘Mirjam’ est bonum fidei quod mediate a Domino procedit, ‘viri’ enim cum repraesentant verum, ‘mulieres illorum’ repraesentant bonum, n. 6014; quia ‘Mirjam cum mulieribus’ bonum externum repraesentat, ideo additur ‘soror Aharonis’, et non dicitur soror Moschis; 3 bonum etiam et verum se habent sicut soror et frater, n. 3160; at sciendum quod ‘mulieres’ repraesentent bonum et ‘viri’ verum cum agitur de Ecclesia spirituali, at ‘mulieres’ repraesentant verum ac ‘viri’ bonum ubi agitur de Ecclesia caelesti, n. 4823; ex significatione ‘prophetissae’ quod sit docens, de qua n. 2534, 7269, hic collaudans 4 Dominum, seu quod idem, glorificans Ipsum ex bono fidei, quia cantavit Jehovae, prout Moscheh et viri ex Israele; quod ‘cantare’ sit glorificare, videatur n. 8261, 8263, 8267; et ex significatione ‘sumere tympanum in manu’ quod sit glorificare ex bono fidei, ‘tympanum’ enim praedicatur de bono spirituali, seu quod idem, de bono fidei, n. 4138.

[2] Olim in cultu Divino adhibebantur plura genera instrumentorum musicorum sed cum multa distinctione; in genere per inflatoria 5 exprimebantur affectiones boni, et per chordacea affectiones veri, et hoc ex correspondentia sonori cujusvis 6 cum affectionibus; notum est quod per quaedam genera instrumentorum musicorum 7 exprimantur hae affectiones naturales, per quaedam illae, et cum 8 harmonicum conveniens conspirat, quod actualiter illas affectiones 9 emoveant; qui gnari musices sunt haec sciunt, et quoque convenienter illa in usum mittunt; causa hujus rei 10 existit ab ipsa natura sonori et ejus convenientia cum affectionibus; hoc homo didicerat primum non ex scientia et arte, sed ex auditu et ejus exquisito sensu; inde liquet quod id non veniat ex origine in naturali mundo sed ex origine in spirituali, 11 et tunc ex correspondentia rerum quae ex ordine fluunt in 12 naturali mundo cum rebus in mundo spirituali; sonorum harmonicum et ejus varietates 7 correspondent statibus gaudii et laetitiae in spirituali, et status gaudii et laetitiae ibi existunt ab affectionibus, quae in illo mundo sunt affectiones 13 boni et veri; inde nunc constare potest 14 quod instrumenta musica correspondeant jucundis et amoenis affectionum spiritualium et caelestium, 15 et quod quaedam instrumenta his, quaedam illis affectionibus, 16 videantur quae de his prius n. 418-420, 4138, dicta et ostensa sunt.

[3] Quod tympanum in specie attinet, correspondet illud bono spirituali, hoc est, bono veri; causa est quia tympanum non est instrumentum chordaceum, nec est inflatorium, sed quia est coriaceum, 17 est chordaceum quasi continuum, et quoque quia sonorum ejus est gravius et altius sonoro chordaceorum; hoc quoque constare potest ex Verbo ubi ‘tympanum’ nominatur, 18 ut apud Esaiam,

Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, 24:8;

‘gaudium tympanorum’ pro 19 jucundis affectionum boni fidei; ‘gaudium citharae’ pro jucundo affectionis veri fidei:

apud Jeremiam,

Denuo aedificabo te ut aedificata sis, virgo Israelis; denuo adornabis tympana tua, et exibis in choream ludentium, 31:4;

‘adornare tympana’ pro glorificare Deum ex 20 bono spirituali, agitur enim de Ecclesia spirituali, quae est ‘virgo Israelis’:

[4] similiter apud 21 Ezechielem, In Eden horto Dei fuisti; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creata es, praeparata sunt, 28:13;

ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, et per ‘tympana et fistulas illarum’ affectiones et harum gaudia: 22 apud Davidem,

Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei Regis mei in sanctuario: praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio virginum tympanizantium, Ps. 68:25, 26 [KJV Ps. 68:24, 25]:

apud eundem,

Acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, 23 Ps. 81:2, 3 [KJV 1, 2]:

apud eundem,

Cantate Jehovae canticum novum; laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent Ipsi, Ps. 149:1, 3;

ibi ‘laudare cum tympano’ pro glorificare ex jucundo affectionis boni fidei, et ‘laudare cum cithara’ pro 24 amoeno affectionis veri fidei:

[5] apud eundem,

Laudate Deum cum tympano et chorea, laudate Ipsum cum fidibus et organo, laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris, 25 Ps. 150:3-5;

‘laudare cum tympano et chorea’ pro ex bono et vero fidei; ‘ex fidibus et organo’ pro ex veris et inde bono. Quia instrumenta quaelibet 24 correspondentia significabant jucunda et amoena 26 affectionum spiritualium et caelestium, inde etiam Psalmiis pluribus Davidis inscriptum, 27 ac indicatum quomodo psallerentur; 28 prout super Neginoth, super Nechiloth, super Octava, Schigajon, Gitthith, 29 Muthlabben, Scheminith, 30 Schoschannim, Machalath.

Footnotes:

1. procedit a Domino mediate

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. nam bonum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. exprimebant

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. The Manuscript inserts in naturali mundo.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. emoveat

10. ducitur ex

11. exque

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. veri et sunt boni

14. The Manuscript inserts non modo.

15. sed etiam quod quaedam his, et quaedam illis

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. ita

18. sicut

19. jucundo

20. jucundo affectionis boni fidei

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts similiter.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript inserts ex.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. quibus et

28. et dicitur quibus instrumentis simul

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.