From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9430

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9430. ‘Et obtexit eum nubes’: quod significet ultimum Verbi, quod obscurum ita respective, constat ex significatione ‘nubis’ quod sit ultimum Verbi seu ejus sensus litterae, de qua Praefatio ad Gen. 18 et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781; quod is sensus 1 vocetur ‘nubes’, est quia ille est in obscuro respective ad sensum internum, hic enim est in luce caeli; quod in obscuro sit et instar nubis, est quia est pro homine cum est in mundo, at sensus internus pro homine cum venit in caelum; sed sciendum quod homo cum in mundo est, simul in sensu interno Verbi sit, cum in genuina doctrina Ecclesiae quoad fidem et quoad vitam, nam per eam doctrinam tunc inscribitur sensus internus Verbi tam ejus intellectui quam voluntati, ejus intellectui per fidem, et ejus voluntati per vitam talis homo cum venit in caelum, prorsus non aliter capit Verbum quam secundum sensum ejus internum, et 2 nihil scit de sensu ejus externo; apparet hic ei tunc sicut nubes quae absorbet radios lucis suae

[2] Dicitur quod homo tunc 3 capiat Verbum secundum sensum ejus internum, et non secundum sensum ejus externum; 4 quod ita sit, est quia omnes qui in caelo sunt instruuntur a Domino ex vero Divino quod apud hominem, ita ex Verbo; 5 causa est quia homo est in ultimo ordinis, et in ultimum desinunt omnia interiora; ultimum 6 est quasi suffulcimentum interioribus in quo haec subsistunt et quiescunt; Verbum in littera 7 est Divinum Verum in ultimo ordinis, similiter homo Ecclesiae apud quem est Divinum Verum, quoad suum naturale et sensuale; in hoc sicut in illo interiora terminantur et quiescunt; se habent illa sicut domus et ejus fundamentum; ipsa domus est caelum, et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu interno, et 8 fundamentum est mundus et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu externo; sicut domus super fundamento suo 9 quiescit, ita quoque caelum super Ecclesia, proinde Divinum Verum in caelo super Divino Vero in terra; nexus enim continuus est a Domino per caelum usque ad hominem per Verbum; ea causa est quod semper provideatur a Domino ut in terra sit Ecclesia, ubi Divinum Verum sit in suo ultimo 10 . Hoc arcanum est quod 11 nemo adhuc scit, et quod intelligitur per illa quae n. 9357 et 9360 allata sunt. Caveant itaque sibi omnes ne Verbum ullo modo laedant, nam qui id laedunt ipsum Divinum laedunt.

Footnotes:

1. dicatur

2. The Manuscript inserts prorsus.

3. The Manuscript places this after internum.

4. quoniam

5. The Manuscript inserts quod ita sit, .

6. enim est

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The Manuscript inserts ipsum.

9. quiescit altered to requiescit

10. ordinis

11. prius non detectum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8098

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8098. ‘Et circumduxit Deus populum via deserti’: quod significet quod ex auspicio Divino perducti ad confirmanda vera et bona fidei per tentationes, constat ex significatione ‘duxit Deus’ quod sit providentia, ut supra n. 1 8093, seu, quod idem, auspicium Divinum; et ex significatione ‘ 2 viae deserti’ quod sit ad subeundas tentationes, ita ad confirmanda vera et bona fidei, nam per tentationes confirmantur; per ‘desertum’ significatur ubi inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, in spirituali sensu ubi non bonum et verum, tum ubi verum nondum conjunctum 3 bono; ita per ‘desertum’ significatur status illorum apud quos conjunctio fiet, et quia conjunctio non fit nisi per tentationes, etiam hae significantur; sed quando numerus quadraginta adjicitur, sive sint quadraginta anni, sive quadraginta menses, sive quadraginta dies; ‘quadraginta’ enim significant tentationes, ac durationem illarum quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273; haec significantur per filiorum Israelis peregrinationes in deserto quadraginta annis; tentationes etiam quas subiverunt descriptae sunt; quod ut illas subirent, et sic repraesentarent, in desertum ducti sint, patet ab his apud Moschen, Recordaberis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, ut tentaret te, ut cognosceret quod in corde tuo. Cibavit te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, ut tentaret te, ad benefaciendum tibi in posteritate tua, Deut. 8:2, 16.

Quia per ‘quadraginta’ significabantur tentationes et illarum durationes, ac per ‘desertum’ status illorum qui subeunt illas, idcirco etiam Dominus, cum tentaretur, exivit in desertum, et ibi erat quadraginta diebus, Matth. 4:1, 2 seq. ; Luc. 4:1, 2 seq. ; Marcus 1:12, 13.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript deletes viae and inserts via.

3. The Manuscript inserts est suo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.