From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9430

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9430. ‘Et obtexit eum nubes’: quod significet ultimum Verbi, quod obscurum ita respective, constat ex significatione ‘nubis’ quod sit ultimum Verbi seu ejus sensus litterae, de qua Praefatio ad Gen. 18 et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781; quod is sensus 1 vocetur ‘nubes’, est quia ille est in obscuro respective ad sensum internum, hic enim est in luce caeli; quod in obscuro sit et instar nubis, est quia est pro homine cum est in mundo, at sensus internus pro homine cum venit in caelum; sed sciendum quod homo cum in mundo est, simul in sensu interno Verbi sit, cum in genuina doctrina Ecclesiae quoad fidem et quoad vitam, nam per eam doctrinam tunc inscribitur sensus internus Verbi tam ejus intellectui quam voluntati, ejus intellectui per fidem, et ejus voluntati per vitam talis homo cum venit in caelum, prorsus non aliter capit Verbum quam secundum sensum ejus internum, et 2 nihil scit de sensu ejus externo; apparet hic ei tunc sicut nubes quae absorbet radios lucis suae

[2] Dicitur quod homo tunc 3 capiat Verbum secundum sensum ejus internum, et non secundum sensum ejus externum; 4 quod ita sit, est quia omnes qui in caelo sunt instruuntur a Domino ex vero Divino quod apud hominem, ita ex Verbo; 5 causa est quia homo est in ultimo ordinis, et in ultimum desinunt omnia interiora; ultimum 6 est quasi suffulcimentum interioribus in quo haec subsistunt et quiescunt; Verbum in littera 7 est Divinum Verum in ultimo ordinis, similiter homo Ecclesiae apud quem est Divinum Verum, quoad suum naturale et sensuale; in hoc sicut in illo interiora terminantur et quiescunt; se habent illa sicut domus et ejus fundamentum; ipsa domus est caelum, et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu interno, et 8 fundamentum est mundus et ibi Divinum Verum quale est Verbum in sensu externo; sicut domus super fundamento suo 9 quiescit, ita quoque caelum super Ecclesia, proinde Divinum Verum in caelo super Divino Vero in terra; nexus enim continuus est a Domino per caelum usque ad hominem per Verbum; ea causa est quod semper provideatur a Domino ut in terra sit Ecclesia, ubi Divinum Verum sit in suo ultimo 10 . Hoc arcanum est quod 11 nemo adhuc scit, et quod intelligitur per illa quae n. 9357 et 9360 allata sunt. Caveant itaque sibi omnes ne Verbum ullo modo laedant, nam qui id laedunt ipsum Divinum laedunt.

Footnotes:

1. dicatur

2. The Manuscript inserts prorsus.

3. The Manuscript places this after internum.

4. quoniam

5. The Manuscript inserts quod ita sit, .

6. enim est

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The Manuscript inserts ipsum.

9. quiescit altered to requiescit

10. ordinis

11. prius non detectum est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1838

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1838. Quod ‘sopor cecidit super Abramum’ significet quod Ecclesia tunc in tenebris esset, constat ex significatione ‘soporis’; sopor est status tenebrosus respective ad vigiliam, qui status hic praedicatur de Domino, qui repraesentatur per ‘Abramum’; non quod sopor seu status tenebrosus usquam apud Illum, sed apud Ecclesiam; se habet hoc sicut in altera vita ubi Dominus semper est sol, et ipsa lux, sed coram malis apparet ut tenebrae, nam secundum statum cujusvis apparet Dominus, ita hic de Ecclesia cum est in statu tenebroso;

[2] pro exemplo etiam sit, vastatio, punitio et damnatio, quae multoties in Verbo praedicantur de Domino, cum tamen est hominis Ecclesiae, qui se vastat, punit et damnat; apparet ita coram homine, quod quasi Dominus vastaret, puniret et damnaret, et quia ita apparet, secundum apparentias ita dicitur; nam nisi homo per apparentias instrueretur, nusquam pateretur se instrui; quod contrarium est apparentiae, hoc non credit, nec capit, nisi sero cum judicio pollet et fide charitatis donatus est: ita se habet cum Ecclesia; quando illa est in tenebris, tunc obscuratur coram illis Dominus adeo ut non appareat, hoc est, agnoscatur, tametsi Dominus nusquam obscuratur sed homo, in quo et apud quem Dominus foret, sed usque praedicatur obscuratio de Domino; similiter hic ‘sopor’ quo significatus status Ecclesiae tenebrosus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.