9087. ‘Dominus foveae rependet’: quod significet quod is apud quem falsum emendabit, constat ex significatione ‘domini foveae’ quod sit apud quem falsum, ‘fovea’ enim est falsum, n. 9084, 9086, et ex significatione ‘rependere’ quod sit emendare; quod ‘rependere’ sit emendare, est quia ‘mulcta’ significat 1 emendationem, n. 9045, et ‘argentum quod penderet’ significat verum per quod emendatio, de quo sequitur.
Footnotes:
1. mulctae significant