From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9086

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9086. 1 ‘Et ceciderit illuc bos vel asinus’: quod significet quod pervertit bonum aut verum in naturali, constat ex significatione ‘cadere’ quod sit pervertere, de qua sequitur, ex significatione ‘bovis’ quod sit affectio mali in naturali, ita malum ibi, de qua supra n. 9065, et ex significatione ‘asini’ quod sit verum in naturali, de qua n. 2781, 5492, 5741, 7024, 8078. Quod ‘cadere in foveam’ cum dicitur de bono et vero in naturali, quae significantur per ‘bovem et asinum’, sit pervertere, patet ex illis quae in versu sequente 2 continentur, ibi enim agitur de emendatione per verum, quod fieri potest cum bonis et veris perversis, non autem cum illis exstinctis; nam cum bonum aut verum pervertitur usque manet, sed perverse explicatum 3 ; ‘cadere’ etiam est labi per errorem.

[2] Quia hoc significatum est per ‘cadere in foveam’, ideo dictum est a Domino, Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati? Luc. 14:5;

hoc dictum est a Domino cum hydropicum in die sabbati sanavit; dies sabbati erat sanctissimus in illa Ecclesia quia significabat conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri ex Domino, n. 8495, 8510; inde sanationes a Domino fiebant in die sabbati, nam sanatio involvebat sanationem vitae spiritualis, et morbus hydropicus veri et boni perversionem, ita sanatio veri perversi 4 emendationem et restitutionem; nam omnia miracula Domini involvebant et significabant status Ecclesiae, n. 5 8364, quemadmodum in genere omnia miracula Divina, n. 7337; inde nunc est quod a Domino dictum, ‘Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadit, quem non statim extrahitis in die sabbati?’ per quae in sensu spirituali id quod dictum est 6 significabatur; nam quicquid Dominus locutus est, ex Divino locutus est, et cum ex Divino, singulis sensus internus inest, n. 9049, 9063 fin. ; per ‘puteum’ ibi simile significatur quod per foveam, nempe falsum, n. 1688. Et quia ‘fovea’ est falsum, ideo quoque' Dominus cum de falsis Ecclesiae locutus est, dixit, Quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt, Matth. 15:14;

‘caecus’ est qui in erroneis, ‘cadere in foveam’ est pervertere verum 7 ; haec comparative dicta sunt, sed omnes comparationes in Verbo ex significativis sumptae 8 sunt, n. 9 3579, 8989.

[3] Qui credunt quod sanctum Divinum quod in Verbo, non altius reconditum lateat quam in sensu qui apparet in littera, is in his et in reliquis Verbi non aliunde videt sanctum quam ex fide quod omnia quae ibi Divinitus inspirata sint 10 ; et quod 11 inexplicabilia ibi sint arcana soli Deo 12 nota, at qui in hac fide non sunt Verbum contemnunt, solum ob stilum ad apparentiam magis humilem, quam est stilus qui ad genium mundi applicatus est, qualis est apud plures scriptores antiquos et hodiernos; at 13 sciant quod sanctum Divinum lateat in omnibus et singulis Verbi, sed consistat in eo quod omnia et singula agant 14 de Domino, de 15 Ipsius regno et 16 Ecclesia; haec sanctissima sunt, quia sunt Divina a Domino, in quibus sic est vita aeterna secundum Domini verba apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, Joh. 6:63 17 ; sed sanctissima illa Divina patent coram angelis in caelo, quia hi non capiunt Verbum naturaliter secundum sensum litteralem sed spiritualiter secundum sensum internum; secundum hunc sensum etiam homines caperent Verbum si angelicam vitam viverent, nempe vitam fidei et amoris; quae in sensu interno Verbi continentur nec aliud sunt quam quae genuina doctrina Ecclesiae docet; genuina doctrina Ecclesiae docet Dominum, fidem in Ipsum, amorem in Ipsum, et amorem boni quod ab Ipso; hic amor est charitas erga proximum, n. 6709, 6710, 8123; qui hanc vitam vivunt illustrantur a Domino et vident sancta Verbi, et nullatenus alii; videatur Praefatio ad Gen. xviii.

Footnotes:

1. See page 399, note 2

2. The Manuscript inserts in sensu interno.

3. explicatur

4. perversionem per falsa, et sanatio ejus

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. etiam in spirituali sensu idem

7. falso, Arcana Coelestia 2383

8. desumtae

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sunt

11. The Manuscript inserts quae.

12. Deo solum

13. sed

14. The Manuscript inserts ibi.

15. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

16. The Manuscript inserts de.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9303

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9303. ‘Ecce Ego mitto angelum ante te’: quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione ‘mittere’ cum de Domino, quod sit procedere, de qua n. 1 6831, hic facere ut procedat, et ex significatione ‘angeli’ quod sit qui procedit, nam angelus in lingua originali significat missum, inde est ejus vocis derivatio, et per ‘missum’ significatur procedens, ut constare potest ex locis e Verbo n. 2 6831 citatis; inde patet quod per ‘angelum Jehovae’ intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam hoc a Jehovah ut Patre procedit; Jehovah ut Pater est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est ipsum Esse, n. 3704, et procedens a Patre est Divinum Verum ex Divino illo Bono, ita Existere Divinum ex Esse Divino, hoc significatur hic per ‘angelum’; similiter apud Esaiam,

Angelus facierum Ipsius 3 liberavit illos ob amorem suum, et indulgentiam suam; Hic redemit illos, et 4 assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, 63:9:

et apud Malachiam,

Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis, 3:1, 2;

5 ad templum Domini est ad Humanum Suum; quod id templum Ipsius sit, docet Ipse Dominus, apud Matthaeum 6 26:61, et apud Johannem 2:19, 21, 22.

[2] In Ecclesia dicitur quod ex tribus qui nominantur Pater, Filius, et Spiritus sanctus, unum Divinum, quod etiam Unus Deus vocatur, 7 existat; et quod a Patre procedat Filius, et a Patre per Filium procedat Spiritus sanctus; sed quid sit procedere seu exire adhuc ignoratur; angelorum ideae de eo prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae qui de ea re 8 cogitaverunt; causa est quia ideae hominum Ecclesiae fundantur super tribus, sed angelorum super uno; quod ideae hominum Ecclesiae fundentur super tribus, est quia illi Divinum in tres personas distinguunt, et cuique specialia et particularia munia attribuunt; inde est quod quidem dicere possint quod Deus unus sit, sed nusquam cogitare aliter quam quod tres sint, qui per unionem quam mysticam vocant unum sunt; sed sic quidem cogitare possunt quod unum Divinum sit, non autem quod unus Deus sit, in cogitatione enim est Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus; unum Divinum est unum per consensum et sic unanimum, sed unus Deus est prorsus unus.

[3] Qualis idea seu qualis cogitatio est 9 homini Ecclesiae de uno Deo, apparet manifeste in altera vita, unusquisque enim cogitationis suae ideas secum fert; idea seu cogitatio eorum est quod tres dii sint sed quod non ausint dicere deos, verum Deum; etiam pauci unum 10 ex tribus faciunt per unionem, aliter enim cogitant de Patre, aliter de Filio, et aliter de Spiritu sancto; inde patuit qualem fidem Ecclesia habet de omnium essentialissimo, quod est ipsum Divinum; et quia cogitationes quae sunt fidei, et affectiones quae sunt amoris, conjungunt et separant omnes in altera vita, ideo illi qui extra Ecclesiam nati fuerunt, et crediderunt in unum Deum, fugiunt illos qui intra Ecclesiam, dicentes quod non credant in unum Deum sed in tres deos; et quod qui non credunt in unum Deum sub Humana forma, in nullum Deum credant, quoniam cogitatio eorum effundit se absque determinatione in universum, et sic labitur in naturam, quam sic loco Dei agnoscunt. Cum quaeritur quid intelligunt per procedere cum dicunt Filium procedere a Patre, et Spiritum sanctum a Patre per Filium, respondent quod procedere sit vox unionis et quod involvat mysterium illud; sed idea cogitationis de eo, cum explorata, non fuit alia quam solius vocis, et nullius rei.

[4] Verum angelorum ideae de Divino, de Trino, deque procedere, prorsus differunt ab ideis hominum Ecclesiae, ex causa, ut supra dictum est, quia ideae cogitationis angelorum fundantur super uno, at ideae cogitationis hominum Ecclesiae super tribus; angeli cogitant, et quod cogitant credunt, quod unus Deus sit et Ille Dominus, et quod Humanum 11 sit ipsum Divinum in forma, et quod sanctum procedens ab Ipso sit Spiritus sanctus, ita quod Trinum sit, sed usque Unum.

[5] Hoc ad captum sistitur per ideam de angelis in caelo; angelus ibi apparet in forma humana, sed usque sunt tria apud illum quae unum faciunt; est internum ejus, quod non coram oculis apparet: est externum quod apparet, et est sphaera vitae affectionum et cogitationum ejus, quae ab illo ad distantiam exundat, inde qua videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2489, 4464, 5179, 6206 fin. , 7454, 8063, 8630; haec tria faciunt unum angelum; sed angeli sunt finiti et creati, Dominus autem Infinitus et Increatus; et quia de Infinito non ab ullo homine, ne quidem ab angelo, aliqua idea potest haberi quam ex finitis, ideo tale exemplum licet sistere ut illustretur quid sit Trinum in Uno, et 12 quod Unus Deus sit, et quod Ille sit Dominus, et non alius. Videantur porro quae de his prius ostensa sunt in locis n. 9194 et 13 9199 citatis.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts veniet.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. eo

9. The Manuscript places this after Ecclesiae.

10. The Manuscript places this after tribus.

11. The Manuscript inserts Ipsius.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.