From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8916

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8916. ‘Et montem fumantem’: quod significet ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma, constat ex significatione ‘montis’, hic montis Sinai, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, de qua n. 8805, et ex significatione ‘fumantis’ quod sit in externa forma; 1 quod id sit fumans, est quia’ Divinum Verum seu Verbum in interna forma est instar lucis ac instar flammae, at in externa forma est instar nubis et instar fumi; causa est quia verum Divinum seu Verbum in interna forma est quale est in caelo, ita quale est in luce ibi, at 2 in externa forma est quale est in mundo, ita quale est in lumine ibi, 3 et lumen mundi respective ad lucem caeli est instar nubis, seu respective ad flammam instar fumi 4 ; verum Divinum seu Verbum in interna forma est sensus ejus internus, et 5 in externa 6 est sensus ejus externus seu litteralis; quod hic sensus seu litteralis dicatur ‘nubes’, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, et quod fumus, est quia per ‘fumum’ significatur obscurum veri, n. 8819. Quod mons apparuerit fumans coram filiis Israelis, non erat quia Divinum ibi tale fuit, sed quia Divinum apparet unicuique secundum quale ejus qui illud videt; et quale illorum qui videbant 7 , erat ut in externis ponerent omne cultus 8 , et nihil in internis, et quod inde intelligerent Verbum solum secundum sensum litterae; idcirco Divinum quoad verum quod promulgabatur non aliter potuit illis apparere quam sicut fumus, hoc est, sicut obscurum; unde etiam dicitur quod steterint e longinquo, per quod significatur quod remoti fuerint ab internis; sed de his infra plura.

Footnotes:

1. nam

2. The Manuscript inserts Verbum.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. respective ad lucem, seu instar fumi respective ad flammam

5. at

6. The Manuscript inserts forma.

7. illius populi qui illo videbat

8. omnem cultura

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8819

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8819. ‘Et mons Sinai fumabat totus ille’: quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit bonum caeleste, ut 1 mox supra n. 8818, et ex significatione ‘fumare’ quod sit apparitio 2 in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ. , 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod ‘mons Sinai fumabat totus’ et per id quod mox infra dicitur quod ‘ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis’ intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo 3 Israelitico, constat etiam alibi 4 apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae 5 sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17:

apud eundem,

Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 6 4:11, 12, 5:19 [KJV 5:22]:

et apud eundem,

Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes 7 nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25];

[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum 8 ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et 9 misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod ‘fumus’ sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esai. 9:17, 18, Esaias 34:9, 10 10 ; apud Joelem 3:3, 4 [KJV 2:30, 31]; 11 apud Hoscheam 13:1, 3; 12 in Apocalypsi 9:17, 18, 18:2, 18, Apocalypsis 19:3 13 .

Footnotes:

1. The Manuscript deletes mox and inserts nunc.

2. The Manuscript deletes in and inserts at maximo.

3. illi

4. The Manuscript inserts ut ab his.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. in

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript inserts tum.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.