From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8823

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8823. ‘Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde’: quod significet commune revelationis per caelum angelicum, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit verum caeleste seu angelicum Divino conjunctum, de qua n. 8815, ita commune revelationis, nam verum Divinum est revelatio, ac id quod medio caelo manifestatur est commune 1 respective ad ipsum verum Divinum in caelo, 2 est enim extra seu circum, n. 8815, et quod circum et extra est, id commune est respective ad id quod in medio seu quod intra est; et ex significatione ‘vadere et fortificare se’ quod sit increscentia ejus, nam se habet hoc sicut sonus qui in alto ubi purior atmosphaera est, qui tacitus, at cum descendit ad inferiora ubi atmosphaera 3 est crassior, 4 quod sit grandior et sonantior; 5 ita Divinum Verum et Divinum Bonum, haec in supremis sunt pacifica et prorsus nullius turbae, at cum delabuntur versus inferiora, per gradus impacifica et tandem tumultuosa; haec describuntur ita a Domino ad Eliam, cum erat in Chorebo, in libro Primo Regum, Exi et consiste in monte ante Jehovam; ecce Jehovah praeteriens; ita ut ventus magnus et fortis disrumpens montes, et diffringens petras ante Jehovam; non in vento Jehovah; dein post ventum terrae motus, non tamen in terrae motu Jehovah; post terrae motum ignis, non in igne Jehovah; denique post ignem vox 6 silentii tenuis, 19:11, 12.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts revelationis.

2. Omitted in the Manuscript, but see Appendix Volume.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quod fiat altered to fit

5. Divinum in supremis etiam est prorsus tacitum et pacificum, at cum versus inferiora delabiatur excipiunt talia quae per gradus sunt impacifica et tandem tumultuosa

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3755

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3755. ‘Vae autem in utero gerentibus 1 et lactantibus in diebus illis’ significat illos qui imbuti sunt bono amoris in Dominum et bono innocentiae; ‘vae’ est formula significans periculum damnationis aeternae; ‘in utero gerere’ est concipere bonum amoris caelestis 2 ; ‘lactare’ est quoque innocentiae statum; ‘dies illi’ sunt status in quibus tunc Ecclesia 3 ,

[2] ‘Orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato’ significat remotionem ab illis, ne hoc praecipitanter fiat in statu nimii frigoris, et in statu nimii aestus; ‘fuga’ est remotio a statu boni amoris et innocentiae, de quibus mox supra; ‘fuga in hieme’ est remotio ab illis in statu nimii frigoris, frigus est quando aversatio pro illis, quae inducitur per amores sui; ‘fuga in sabbato’ est remotio ab illis in statu nimii aestus; ‘aestus’ est sanctum externum, cum intus amor sui et mundi.

[3] ‘Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet’ significat summum gradum perversionis ac vastationis Ecclesiae quoad bonum et verum, qui est profanatio; profanatio enim sancti inducit mortem aeternam et multo graviorem quam reliqui status mali, et eo graviorem quo interiora bona et vera sunt quae profanantur, quae interiora quia aperta sunt et nota in Ecclesia Christiana, et illa profanata, dicitur quod ‘tunc erit afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet’.

[4] ‘Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi’ significant remotionem illorum qui ab Ecclesia, ab interioribus bonis et veris ad exteriora, ut usque salvari possint illi qui in vita boni et veri sunt; per ‘contrahi dies’ significatur status remotionis, per ‘non conservari ulla caro’ significatur quod alioquin nemo salvari posset; per ‘electos’ significantur illi qui in vita boni et veri sunt.

Footnotes:

13751 and 3753 have aut

2. The Manuscript inserts et quoque imbuere illud.

3. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.