From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4060

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4060. Quod itaque per illa verba quae allata sunt, significetur status Ecclesiae tunc quoad bonum, hoc est, quoad charitatem erga proximum et amorem in Dominum, constat ex sensu interno illorum verborum, qui hic. Statim autem post afflictionem dierum istorum 1 significat statum Ecclesiae quoad verum quod fidei, de quo in mox praecedentibus agitur; desolatio veri in Verbo passim vocatur ‘afflictio’ quod ‘dies’ sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde patet quod per illa verba significetur, postquam nulla amplius fides, quod nulla erit charitas 2 ; fides enim ducit ad charitatem quia docet quid charitas, et charitas accipit suum quale a veris qua fidei, at 3 fidei vera suam essentiam et suam vitam a charitate, ut in Partibus quae praecedunt, pluries ostensum est.

[2] Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum significat amorem in Dominum qui est ‘sol’, et charitatem erga proximum quae est ‘luna’; ‘obscurari et non dare lumen’ significat quod non apparitura, ita quod evanitura; quod ‘sol’ sit caeleste amoris, et ‘luna’ spirituale amoris, hoc est, quod ‘sol’ sit amor in Dominum, et ‘luna’ charitas erga proximum quae per fidem, videatur n. 1053, 1529, 1530, 2120, 2441, 2495; causa quod illa significatio solis et lunae sit, est quia Dominus in altera vita apparet ut sol illis in caelo qui in amore in Ipsum sunt, qui caelestes vocantur, et ut luna illis qui in charitate erga proximum sunt, qui spirituales dicuntur, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643.

[3] Sol et luna in caelis, seu Dominus, nusquam obscuratur, nec amittit lumen, sed perpetuo lucet, ita nec amor in Ipsum apud caelestes, et charitas erga proximum apud spirituales in caelis, nec in terris apud quos angeli illi sunt, hoc est, qui in amore et charitate; sed apud illos qui in nullo amore et charitate sunt sed in amore sui et mundi, et inde in odiis et vindictis, illi sibi ipsis obscurationem illam inducunt; se habet hoc sicut cum sole mundi, sol perpetuo lucet, sed cum nubes se interponunt, 4 non apparet, videatur n. 2441.

[4] Et stellae cadent de caelo significat quod peribunt cognitiones boni et veri; in Verbo per ‘stellas’ ubi nominantur, non aliud significatur, n. 1808, 2849. Et potentiae caelorum commovebuntur significat fundamenta Ecclesiae, quae ‘commoveri et concuti’ dicuntur cum 5 pereunt illa; Ecclesia enim in terris est fundamentum caeli, nam influxus boni et veri per caelos a Domino in bonis et veris quae apud hominem Ecclesiae, ultimo terminatur, quare cum homo Ecclesiae in tali perverso statu est, ut non admittat amplius influxum boni et veri, tunc ‘potentiae caelorum’ dicuntur ‘commoveri’; quapropter semper providetur a Domino ut aliquid Ecclesiae remaneat, et cum Ecclesia vetus perit quod nova instauretur.

[5] Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo significat tunc apparitionem veri Divini; ‘signum’ est apparitio, ‘Filius hominis’ est Dominus quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704; haec apparitio, seu hoc signum est, de quo quaesiverunt discipuli 6 , cum ad Dominum dicebant, Dic nobis, quando ista fient, imprimis quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3hujus capitis; norunt enim ex Verbo quod cum consummaretur saeculum, Dominus venturus, et norunt ex Domino quod iterum venturus, et intellexerunt per id quod Dominus in mundum denuo veniret, nondum scientes quod Dominus toties venerit quoties Ecclesia vastata fuit; non quod in persona, sicut cum assumpsit Humanum per nativitatem et hoc Divinum fecit, sed per apparitiones vel manifestas quales cum apparuit Abrahamo in Mamre, Mosi in rubo, populo Israelitico in monte Sinai, Joshuae cum intravit terram Canaanem; vel per non ita manifestas, ut per inspirationes per quas Verbum; et dein per Verbum, in Verbo enim est Dominus praesens, nam omnia Verbi ab Ipso et de Ipso sunt, ut constare potest ex illis quae multoties hactenus ostensa sunt;

[6] haec apparitio est quae per ‘signum Filii hominis’ hic significatur et de qua in hoc versu agitur. Et tunc plangent omnes tribus terrae significat quod in dolore erunt omnes qui in bono amoris et vero fidei; quod ‘planctus’ id significet, videatur apud Zach. 12:10-14 7 ; et quod ‘tribus’ significent omnia boni et veri, seu amoris et fidei, n. 3858, 3926,

consequenter eos qui in illis sunt; ‘tribus terrae’ dicuntur quia significantur qui intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2928, 3355.

[7] Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caelorum cum potentia et gloria multa significat quod tunc revelabitur Verbum quoad sensum ejus internum in quo Dominus; ‘Filius hominis’ est verum Divinum quod inibi, n. 2803, 2813, 3704, ‘nubes’ est sensus litteralis; ‘potentia’ praedicatur de bono, et ‘gloria’ de vero, quod ibi; quod illa significentur per ‘videre Filium hominis venientem in nubibus caelorum’, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. Hic adventus Domini est qui hic intelligitur, non autem quod appariturus in nubibus secundum litteram; nunc sequitur de instauratione novae Ecclesiae, quae 8 fit cum vetus vastata et rejecta.

[8] Emittet angelos cum tuba et voce magna significat electionem non quod per angelos visibiles, minus per tubas et per voces magnas, sed per influxum sancti boni et sancti veri a Domino per angelos, quare per ‘angelos’ in Verbo significatur aliquid Domini, n. 1925, 2821, 3039; hic significantur 9 quae ex Domino, et de Domino; per ‘tubam et vocem magnam’ significatur evangelizatio, ut quoque alibi in Verbo.

[9] Et congregabunt electos a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum significant instaurationem Ecclesiae novae; ‘electi’ sunt qui in bono amoris et fidei, n. 3755 f, 3900; quatuor venti' a quibus congregabuntur, sunt omnes status boni et veri, n. 3708; ‘extremum caelorum ad extremum illorum’ sunt interna et externa Ecclesiae. Haec nunc sunt quae significantur per illa verba Domini.

Footnotes:

1. The Manuscript has illorum

2. The Manuscript has quid per illa verbapost afflictionem dierum illorum' significatur, nempe postquam nulla amplius fides, quod tunc nulla erit charitas;

3. The Manuscript has et

4. The Manuscript inserts tunc.

5. The Manuscript has quando

6. The Manuscript has apostoli

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has quod

9. The Manuscript inserts sancta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3652

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3652. Secundum sensum internum haec ita se habent: ‘Cum ergo videritis abominationem desolationis’ significat Ecclesiae vastationem, quae tunc est cum Dominus non amplius agnoscitur, proinde cum nullus amor et nulla fides in Ipsum; tum quando non amplius aliqua charitas erga proximum; et consequenter cum non aliqua fides boni et veri; cum haec sunt in Ecclesia, seu potius in tractu ubi Verbum, nempe in cogitatis cordis tametsi non in doctrina oris, tunc est desolatio, et illa quae dicta, sunt 1 ejus abominatio; inde ‘cum videritis abominationem desolationis’ est cum aliquas talia observat;

[2] quid tunc faciendum, sequitur vers. 16- 18. ‘Dictam a Daniele propheta’ significat in sensu interno, a prophetis; nam ubi aliquis propheta nomine suo in Verbo nominatur, non est is propheta qui intelligitur, sed ipsum Verbum propheticum, quia nomina nusquam in caelum penetrant, n. 1876, 1888; verum per unum prophetam non simile significatur quod per alium; quid per Mosen, 2 Eliam et Elisaeum, videatur in praefat. ad cap. xviii; et n. 2762; per ‘Danielem’ autem significatur omne propheticum de Adventu Domini et de Ecclesiae statu, hic de ejus statu ultimo; de vastatione multum agitur apud Prophetas, et per illam ibi in sensu litterae significatur vastatio Ecclesiae Judaicae et Israeliticae, sed in sensu interno vastatio Ecclesiae in communi, ita quoque vastatio quae nunc adest.

[3] ‘Stantem’ in loco sancto' significat vastationem quoad omnia quae boni et veri sunt; locus sanctus est status amoris et fidei; quod ‘locus’ sit status in sensu interno, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387; ‘sanctum’ illius status est bonum quod est amoris et inde verum quod fidei; non aliud intelligitur per sanctum in Verbo, quia illa a Domino, Qui Ipsum Sanctum seu Sanctuarium est. ‘Qui legit, animadvertat’ significat quod haec ab illis probe observanda sint qui in Ecclesia sunt, imprimis ab illis qui in amore et fide, de quibus nunc agitur.

[4] ‘Tunc qui in Judaea, 3 fugiant in montes’ significat quod illi qui ab Ecclesia, non aliunde spectabunt quam ad Dominum, ita ad amorem in Ipsum, et ad charitatem erga proximum; quod per ‘Judaeam’ 4 significetur Ecclesia, 5 ostendetur infra; quod per ‘montem’ Ipse Dominus, at per ‘montes’ amor in Ipsum et charitas erga proximum, videatur n. 795, 796, 1430, 2722; secundum sensum litterae foret quod cum obsideretur Hierosolyma, sicut factum a Romanis, tunc non conferrent se illuc sed super montes, secundum illa apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, tunc qui in Judaea, fugiunto super montes, et qui in medio ejus, exeunto, qui vero in regionibus ne ingrediantur in eam, 21:20, 21;

[5] sed per ‘Hierosolymam’ ibi similiter se habet, quod nempe in sensu litterae sit Hierosolyma quae intelligitur, sed in sensu interno Ecclesia Domini, videatur n. 402, 2117; omnia enim et singula quae in Verbo de populo Judaico et Israelitico memorantur, sunt repraesentativa regni Domini in caelis, et regni Domini in terris, hoc est, Ecclesiae, ut saepius ostensum; inde est quod per ‘Hierosolymam’ in sensu interno nullibi Hierosolyma intelligatur, nec per ‘Judaeam’ Judaea; sed fuerunt talia per quae repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia regni Domini; utque repraesentarent, etiam facta sunt; ita Verbum potuit scribi quod esset secundum captum hominis qui legeret, et secundum intellectum angelorum qui apud hominem; haec etiam causa fuit quod Dominus similiter locutus; si enim aliter, non adaequatum fuisset captui legentium imprimis tunc temporis, nec simul intellectui angelorum, ita non receptum ab homine, 6 nec intellectum ab angelis.

[6] ‘Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua’ significat quod qui in bono charitatis sunt, non inde se conferrent ad illa quae sunt doctrinalium fidei; ‘tectum domus’ in Verbo significat statum hominis superiorem, ita statum ejus quoad bonum; quae autem infra, significant statum hominis inferiorem, ita statum quoad verum: quid ‘domus’, videatur n. 710, 1708, 2233, 7 2331, 3142, 3538; cum statu hominis Ecclesiae se ita habet: cum is regeneratur, tunc verum discit propter bonum, est enim ei affectio veri propter illud; at postquam regeneratus est, tunc agit ex vero et bono; postquam ad hunc statum pervenit, tunc non conferre se debet ad statum priorem, nam si id faceret, de bono in quo est, ex vero ratiocinaretur, et sic statum suum perverteret; omnis enim ratiocinatio cessat, ac cessare debet, quando homo in statu est velle verum et bonum, tunc enim ex voluntate, proinde ex conscientia, cogitat et agit, et non ex intellectu, ut prius; si ex hoc iterum, incideret in tentationes 8 in quibus succumberet; haec sunt quae significantur per quod ‘qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua’.

[7] ‘Et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam’ seu tunicam significat quod qui in bono veri nec 9 conferrent se a bono ejus ad doctrinale veri; ‘ager’ in Verbo significat illum statum hominis quoad bonum; quid ‘ager’, videatur n. 368, 2971, 3196, 3310, 3317, 3500, 3508; et ‘vestis seu tunica’ significat id quod bonum investit, hoc est, doctrinale veri, nam hoc est sicut vestis bono; quod ‘vestis’ id sit, videatur n. 297, 1073, 2576, 3301. Quisque videre potest quod altiora hic recondita lateant quam apparent in littera; Ipse enim Dominus illa locutus est.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has et Eliam

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts in sensu interno.

5. The Manuscript has sequitur; et

6. The Manuscript has et perceptum

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has et

9. The Manuscript has conferent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.