From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8915

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8915. ‘Et vocem buccinae’: quod significet eadem per caelum, nempe Divina Vera ex bono, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit status caeli angelici quod circum Divinum, et quod sit verum Divinum inde, de qua n. 8815, 8823; ex quibus constare potest quid significatur per Domini verba, ubi de consummatione saeculi seu de ultimo tempore Ecclesiae praedicit, quod tunc Dominus missurus sit angelos cum tubae voce magna, qui congregabunt electos Ipsius a quattuor ventis, Matth. 24:31;

qui non scit quod omnia verba Domini etiam intus in se recondant caelestia et Divina, hoc est, quod sensus internus illis insit, credent quod cum ultimum judicium instat, apparituri sint angeli et annuntiaturi illud, et quoque congregaturi electos cum voce tubae; sed quod per ‘vocem tubae’ seu ‘buccinae’ ibi non intelligatur vox tubae seu buccinae sed verum Divinum per caelum in forma interna et ejus evangelizatio, videatur n. 4060 fin. , tum 8815 et 8823.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4059

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4059. Ex singulis quae in his versibus dicta sunt, manifeste patet quod sensus internus sit, et quod absque illo sensu intellecto nequaquam sciri possit quid involvunt, sicut quod sol obscurabitur, quod etiam ‘luna’, quod ‘stellae cadent de caelo’, et quod ‘potentiae caelorum commovebuntur’; quod ‘Dominus appariturus in nubibus caeli’, quod ‘angeli sonabunt tuba, et sic congregabunt electos’; qui non sensum internum horum verborum novit, credet quod talia eventura, immo quod periturus mundus cum omni quod apparet in universo; at 1 quod non aliquis interitus mundi per ultimum judicium sit intellectus sed Ecclesiae consummatio seu vastatio quoad charitatem et fidem, videatur n. 3353, et manifeste patet a verbis quae sequuntur in eodem 2 capite apud Matthaeum, Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur duae molentes, una assumetur, altera relinquetur, vers. 40,

41.

Footnotes:

1. The Manuscript has sed

2. The Manuscript inserts hoc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #662

Study this Passage

  
/ 10837  
  

662. ‘Omne quod in terra, exspirabit’: quod significet eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt, [constare potest ex his; ] quod ‘terra’ non significet universum terrarum orbem, sed modo illos qui ab Ecclesia fuerunt, prius ostensum est; ita nusquam intelligitur hic aliquod diluvium, minus diluvium universale, sed exspiratio seu suffocatio eorum qui ibi, cum separati a reliquiis, ita ab intellectualibus veri et voluntariis boni, proinde a caelis. Quod ‘terra’ significet tractum ubi Ecclesia, proinde eos qui ibi, praeter loca prius ex Verbo allata, etiam haec confirmationi sint;

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Desolata erit tota terra, et consummationem non factam, propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper, 4:27, 28;

ibi ‘terra’ pro habitatoribus ubi Ecclesia, quae vastata:

apud Esaiam,

Commovebo caelum, et concutietur terra e loco suo, 13:13;

‘terra’ pro homine vastando ubi Ecclesia:

apud Jeremiam,

Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terra, 25:33;

ubi ‘finis terrae’ non significat universum orbem terrarum, sed modo tractum ubi Ecclesia, proinde homines qui fuerunt Ecclesiae:

apud eundem,

Gladium Ego vocans super omnes habitatores terrae; ...

venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, 25:29, 31;

ubi nec intelligitur universus orbis, sed modo tractus ubi Ecclesia, proinde habitator, seu homo Ecclesiae; ‘gentes’ ibi pro falsis:

apud Esaiam,

Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, 26:21;

similiter:

apud eundem,

Annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae? 40:21:

apud eundem,

Jehovah creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens eam, Idem stabiliens eam, 45:18;

‘terra’ pro homine Ecclesiae:

apud Zachariam, Dictum Jehovae extendentis caelos, et fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus, 12:1;

‘terra’ manifeste pro homine Ecclesiae. Terra distinguitur ab humo, ut homo Ecclesiae et ipsa Ecclesia, aut sicut amor et fides.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.