From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8823

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8823. ‘Et fuit vox buccinae vadens et fortificans se valde’: quod significet commune revelationis per caelum angelicum, constat ex significatione ‘vocis buccinae’ quod sit verum caeleste seu angelicum Divino conjunctum, de qua n. 8815, ita commune revelationis, nam verum Divinum est revelatio, ac id quod medio caelo manifestatur est commune 1 respective ad ipsum verum Divinum in caelo, 2 est enim extra seu circum, n. 8815, et quod circum et extra est, id commune est respective ad id quod in medio seu quod intra est; et ex significatione ‘vadere et fortificare se’ quod sit increscentia ejus, nam se habet hoc sicut sonus qui in alto ubi purior atmosphaera est, qui tacitus, at cum descendit ad inferiora ubi atmosphaera 3 est crassior, 4 quod sit grandior et sonantior; 5 ita Divinum Verum et Divinum Bonum, haec in supremis sunt pacifica et prorsus nullius turbae, at cum delabuntur versus inferiora, per gradus impacifica et tandem tumultuosa; haec describuntur ita a Domino ad Eliam, cum erat in Chorebo, in libro Primo Regum, Exi et consiste in monte ante Jehovam; ecce Jehovah praeteriens; ita ut ventus magnus et fortis disrumpens montes, et diffringens petras ante Jehovam; non in vento Jehovah; dein post ventum terrae motus, non tamen in terrae motu Jehovah; post terrae motum ignis, non in igne Jehovah; denique post ignem vox 6 silentii tenuis, 19:11, 12.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts revelationis.

2. Omitted in the Manuscript, but see Appendix Volume.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quod fiat altered to fit

5. Divinum in supremis etiam est prorsus tacitum et pacificum, at cum versus inferiora delabiatur excipiunt talia quae per gradus sunt impacifica et tandem tumultuosa

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7014

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7014. ‘Et ivit Moscheh et reversus’: quod significet vitae prioris continuum, constat ex significatione ‘ire’ quod sit vita, de qua n. 4882, 5493, 1 5605; ex significatione ‘reverti’ seu ‘redire’ quod sit vivere ubi prius, et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; cum Moscheh fuit in Chorebo monte apud Jehovam in flamma visum, tunc repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum; nunc autem apud Jethronem socerum suum, qui est bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, repraesentat Dominum quoad verum a Divino. Hic et alibi in Verbo in sensu 2 interno describuntur omnes status vitae Domini in mundo, quomodo tunc Humanum Suum Divinum fecit; quod status successivi fuerint, constare potest ex eo quod Dominus cum infans sicut infans fuerit, et quod postea succreverit in intelligentia et sapientia, ac jugiter illis insinuaverit 3 Divinum Amorem, usque dum etiam quoad Humanum Suum factus sit Divinus Amor, hoc est, Divinum Esse seu Jehovah; 4 et quia Dominus ita successive induit Divinum, inde est quod primum Se fecerit verum a Divino, postmodum Divinum Verum, et tandem Divinum Bonum; hi gradus glorificationis Domini fuerunt, qui hic et alibi in sensu interno Verbi describuntur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Compare Arcana Coelestia 7013

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.