From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8815

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8815. ‘Et vox buccinae 1 vehemens valde’: quod significet statum caelestem qui circum, constat ex significatione ‘vocis’ seu ‘soni buccinae’ quod sit verum boni caelestis; ‘vox’ 2 est verum, et ‘buccina’ est bonum caeleste, ut supra n. 8802; quod sit status caelestis qui circum, est quia Divinum in caelo est in medio seu intimo, hoc est, in supremo ibi; at caelum respective ad angelos est circum seu extra, hoc est, infra, nam quod circum est etiam est extra, et quod extra est etiam est infra; ipsum verum Divinum in caelo significatur per ‘voces et fulgura’, verum autem caeleste seu angelicum Divino 3 adjunctum, quod infra seu circum est, significatur per ‘vocem buccinae’; similiter ac apud Sachariam, Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius; et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, 9:14:

et apud Davidem,

Ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum voce buccinae, Ps. 4 47:6 [KJV Ps. 47:5];

‘clangor’ pro vero boni spiritualis, ‘vox buccinae’ pro vero boni caelestis.

[2] Divinum Verum quod per caelum transit etiam intelligitur per tubas quibus angeli clanxerunt, Apoc. 8:2, 6-8, 12, 13, 9:14;

repraesentatum etiam est verum Divinum e caelo per septem buccinas quibus septem sacerdotes clanxerunt ante arcam seu coram Jehovah, cum muri urbis Jericho caderent, Jos. vi; tum per buccinas quibus insonuerunt trecenti viri, qui cum Guideone, circum castra Midianis, Amaleki, et filiorum orientis, Jud. vii; causa 5 quod buccinae 6 illum effectum ederent, fuit, 7 quia repraesentabant verum Divinum per caelos, quod tale est ut perficiat bonos at destruat malos; quod perficiat bonos, est quia hi recipiunt Divinum Bonum quod est in Vero, at quod destruat malos, est quia hi non recipiunt Divinum Bonum quod inibi; 8 muri Jericho' significabant falsa quae defendebant mala, ac ‘Midian, Amalek, et filii orientis, circum quorum castra trecenti viri Guideonis clanxerunt buccinis’ significabant illos qui in malis et inde falsis.

Footnotes:

1. gravis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. conjunctum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. est quia

6. significabant

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. inde est quod Divinum Verum omnes qui in coelo sunt perficiat, at omnes qui in inferno sunt, destruat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4321

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4321. Haec tametsi apparent paradoxa et incredibilia homini, usque tamen non neganda quia ipsa experientia dictat; si negarentur omnia quorum causae non sciuntur, negarentur innumerabilia quae existunt in natura, quorum vix quoad unam myriadis partem noscuntur causae; tot enim et tanta arcana ibi sunt ut quae novit homo, vix aliquid sint respective ad illa quae non novit; quid non arcana quae existunt in sphaera quae supra naturam est, hoc est, in mundo spirituali? sicut haec: quod unica vita sit et ex illa vivant omnes, et unusquisque aliter ac 1 alter; quod etiam mali ex eadem vita vivant et quoque inferna; et quod vita influens agat secundum receptionem: quod caelum a Domino ita ordinatum sit ut 2 referat Hominem 3 , unde vocatur illud Maximus Homo, et quod inde correspondeant ei singula 4 quae apud hominem: quod homo absque influxu inde in singula apud illum, ne quidem momento subsistere possit: quod omnes in Maximo Homine teneant situm constantem secundum quale et statum veri et boni in quo sunt: quod situs ibi non sit situs sed status, et inde quod constanter appareant ad sinistrum qui ad sinistrum, ad 5 dextrum qui ad dextrum, antrorsum qui antrorsum, a tergo qui ad tergum, ad planum capitis, pectoris, tergi, lumborum, pedum, supra caput et infra plantas, directe et oblique, ad minorem aut majorem distantiam, qui ibi sunt, utcumque et ad quamcumque plagam se spiritus circumvertit 6 : quod Dominus ut Sol constanter appareat ad dextrum, ad mediam ibi altitudinem, paulo supra planum oculi dextri, et quod ad Dominum ut Solem et ad Centrum ibi se referant omnia, ita 7 ad suum unicum, a quo existunt et subsistunt 8 ; et quia apparent omnes coram Domino constanter in suo situ secundum status boni et veri, ideo 9 apparent singulis similiter, ex causa quia vita Domini, proinde Dominus, inest omnibus qui in caelo: praeter innumerabilia alia.

Footnotes:

1. quam

2. The Manuscript inserts sic.

3. The Manuscript inserts Maximum.

4. correspondeat singulis

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript has marginal addition ac ita singulis.

7. ut

8. ex quo vivunt

9. ideo apparent omnibus et singulis similiter et hoc quia vita a Domino, ut dictum est, est in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.