From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8814

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8814. ‘Et nubes gravis super monte’: quod significet statum Divinum respective ad illos qui recepturi, constat ex significatione ‘nubis’ quod sit verum accommodatum illis qui recepturi, ita Verbum in littera, de qua n. 8443, 8781, hic verum Divinum accommodatum 1 populo ex Jacobo, qui quia in magnis tenebris 2 erat quoad vera Divina, ideo dicitur ‘nubes gravis’, ac supra ‘ 3 densitate nubis’, 4 vers. 9, ac infra ‘fumus ignis sicut fumus fornacis’, vers. 18; in quantis tenebris fuerint, constare potest ex illis quae supra 5 de illa gente n. 8788 memorata sunt; et quoque ex eo quod illis non revelata sint quae interni hominis sunt sed solum quae externi, nam interna non capiebant nec capere volebant, quia 6 contraria erant illorum amoribus, qui erant ut omnium supremi in mundo essent, et quoque omnium opulentissimi, et quod omnes gentes alibi sicut nihili respective ad illos essent; ubi hi amores sunt, ibi amores caelestes non recipi possunt, nam hi exstinguuntur et suffocantur ab illis; haec causa est quod Jehovah, hoc est, Dominus, apparuerit 7 illis in densa et gravi nube; similiter sicut se habet in altera vita, qui in falsis ex malo sunt, illi circumfusi sunt nube densa et nigra secundum falsitatum quale et quantum; hoc apparet cuivis ibi ad 8 oculos, et usque tamen sol ibi continue lucet; de his videantur quae prius n. 6832, 8137, 8138; in genere, Divinum in altera vita apparet 9 cuivis secundum quale fidei et amoris ejus.

Footnotes:

1. filiis Israelis

2. erant

3. densitas, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The Manuscript places this before densitate.

5. The Manuscript places this after 8788

6. opposita

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. oculum

9. unicuivis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #414

Study this Passage

  
/ 10837  
  

414. Quod ‘habitare tentorium’ sit sanctam amoris, constat ex significatione ‘tentorium in Verbo, ut apud Davidem,

Jehovah, quis commorabitur in tentorio Tuo? quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? ambulans integer et operans justitiam, et loquens veritatem in corde suo, Ps. 15:1, 2;

ubi describitur quid ‘habitare in tentorio’, seu ‘in monte sanctitatis’, per sancta amoris, quae sunt ‘ambulare integer et facere justitiam’;

apud eundem,

In omnem terram exivit linea eorum, et in finem orbis sermo eorum; soli posuit tentorium in iis, Ps. 19:5 [KJV Ps. 19:4];

ubi ‘sol’ pro amore:

apud eundem,

Commorabor in tentorio Tuo in aeternitates, confidam in abscondito alarum Tuarum, Ps. 61:5 [KJV Ps. 61:4];

ubi ‘tentorium’ pro caelesti; ‘absconditum alarum’ pro spirituali inde:

apud Esaiam,

Firmatus est per misericordiam thronus, et sedit super eo in veritate, in tentorio Davidis, judicans et quaerens judicium, et festinans justitiam, 16:5;

ubi etiam ‘tentorium’ pro sancto amoris, ut per ‘judicare judicium, et festinare justitiam:’ apud eundem,

Specta Zionem, civitatem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tentorium quod non dimovetur, 33:20;

[2] ubi de Hierosolyma caelesti:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor; et aedificabitur civitas super cumulo suo, 30:18;

‘captivitas tentoriorum’ pro vastatione caelestium, seu sanctorum amoris:

apud Amosum, In die illo erigam tabernaculum Davidis collapsum, obsepiamque rupturas eorum, et diruta ejus erigam, et aedificabo illuc juxta dies aeternitatis, 9:11;

ubi ‘tabernaculum’ similiter pro caelestibus et eorum sanctis:

apud Jeremiam,

Vastata est tota terra, cito vastata sunt tentoria Mea, subito cortinae Meae, 4:20:

et alibi,

Tentorium Meum vastatum est, et omnes funes Mei evulsi sunt; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non extendens amplius tentorium Meum, et erigens cortinas Meas, 10:20;

ubi ‘tentorium’ pro caelestibus; ‘cortinae et funes’ pro spiritualibus inde;

apud eundem,

Tentoria eorum, et greges capient, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos tollent sibi, 49:29;

ubi de Arabia et filiis orientis, per quos repraesentantur ii qui possident caelestia seu sancta:

apud eundem,

Dominus in tentorium filiae Zionis effudit sicut ignem, excandescentiam suam, Thren. 2:4;

pro vastatione caelestium seu sanctorum fidei.

[3] Quod ‘tentorium’ pro caelestibus et sanctis amoris in Verbo accipiatur, causa est quia antiquitus in tentoriis suis cultum sanctum peregerunt; cum autem profanare coeperunt tentoria per cultus profanos, tunc tabernaculum, et postea templum, aedificatum; quare quod ‘tabernaculum’, et postea ‘templum’, etiam ‘tentoria’ significabant; homo sanctus ideo vocatus ‘tentorium’, tum ‘tabernaculum’, ut et ‘templum Domini’: quod ‘tentorium’, ‘tabernaculum’ et ‘templum’ idem significent, constat apud Davidem,

Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, ut maneam in domo Jehovae omnibus diebus vitae meae, ad spectandum in suavitate Jehovam, et ad visitandum mane in templo Ipsius: quia abscondet me in tabernaculo Suo in die mali; occultabit me in occulto tentorii Sui, in petra exaltabit me, et nunc exaltabitur caput meum contra hostes meos circumcirca me, et sacrificabo in tentorio Ipsius sacrificia vociferationis, Ps. 27:4-6.

[4] In supremo sensu est Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam Tentorium, Tabernaculum, Templum; inde omnis caelestis homo ita dictus, et inde omne caeleste et sanctum: et quia Antiquissima Ecclesia a Domino amata prae sequentibus, et tunc quia inter se soli seu in familiis suis vivebant, et tam sanctum cultum in tentoriis suis celebrabant, ideo tentoria sanctiora habita sunt quam templum quod profanatum; in recordationem ideo Festum tabernaculorum, cum colligerent proventum terrae, institutum, quo in tabernaculis, sicut antiquissimi, habitarent, Lev. 23:39-44; Deut. 16:13; Hos. 12:10 [KJV 9].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.