From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8781

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6110

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6110. ‘Quia gravis fames valde’: quod significet desolationem, constat ex significatione ‘famis’ quod sit defectus boni et 1 cognitionum, de qua n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5579, 5893, ita ‘gravis fames valde’ est desolatio, n. 5360, 5376, 5415, 5576. Quod desolationem attinet, sciendum quod vera et bona et eorum cognitiones faciant vitam spiritualem illorum qui in caelo sunt, sunt illa cibi caelestes et spirituales quibus nutriuntur; illi cibi dantur illis quotidie a Domino; cum illis est mane, subministrantur bona, cum meridies subministrantur vera, at cum vespera tunc deficiunt, et hoc usque ad diluculum et ad mane iterum; tenentur tunc in appetitione quae talis est 2 ut desiderent illa plus quam famelici cibum in terra; hic status significatur per ‘famem’ et est species desolationis, sed non talis qualis est apud illos qui in terra inferiore sunt, n. 698, 699, 1106-1113.

[2] Quod caelum angelicum in tantum appetat vera et bona ac cognitiones eorum, vix aliquis in mundo potest credere; qui enim nihil aliud student quam lucris ac gloriae, et indulgent voluptatibus, miraturi quod talia sint vitae angelis, et dicturi, Quid mihi cognitiones boni et veri, quid vitae ex illis? Quae dant vitam et vitae jucundum, sunt divitiae, honores, et voluptates! At sciant quod vita ex his sit vita corporis, non vita animae, et quod illa, vita cum corpore pereat, haec autem maneat in aeternum; et quod sibi male consulant qui nihil de vita spirituali in mundo cogitant.

[3] Quod porro desolationem attinet, est illa propter appetitionem, bona enim et vera recipiuntur secundum illam, et desideria quae ex appetitione, cum obtinentur, faciunt faustum et felix; quapropter in altera vita qui in desolatione sunt, mox dein recreantur et desideriis potiuntur; per tales vices perficiuntur omnes. Quod observatu dignum est, quod vices diei in mundo naturali, nempe mane, meridies, vespera, nox et rursus mane, prorsus repraesentent vices in mundo spirituali, solum cum ea differentia quod vices mundi spiritualis influant in intellectum et voluntatem, et sistant illa quae sunt vitae; vices autem in mundo naturali influunt in illa quae corporis sunt, et sustentant illa;

[4] quod adhuc dignius observatu est quod umbrae vesperae et tenebrae noctis non ex Domino veniant sed ex propriis angelorum, spirituum et hominum; Dominus enim ut Sol continue lucet et influit, sed mala et falsa ex proprio, quia apud homines, spiritus et angelos, vertunt et convertunt illos a Domino, et sic illos inducunt in umbras vesperae, et malos in tenebras noctis; similiter ac sol mundi nostri, is continue lucet et influit, at tellus per circumrotationem se vertit ab illo et se inducit in umbras et tenebras.

[5] Quod haec in mundo naturali existant, est causa quia mundus naturalis existit a mundo spirituali, ac inde quoque subsistit; inde est quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, 4939; Quod illae vices sint in mundo spirituali, est ut omnes qui in caelo sunt, continue perficiantur; inde etiam tales vices sunt in mundo naturali, nam aliter siccitate perirent omnia ibi.

[6] At sciendum quod in caelo nulla sit nox sed modo vespera, quam excipit diluculum quod ante mane; at in inferno est nox; ibi etiam sunt vices sed contrariae vicibus in caelo; ibi mane est aestus cupiditatum, meridies est prurigo falsitatum, vespera est anxietas, et nox est cruciatus; at usque per omnes has vices dominatur nox, sunt modo variationes umbrae et tenebrarum noctis quae sistunt illas vices.

[7] Ulterius sciendum quod in mundo spirituali non similes vices sint apud unum quae apud alterum, tum quod non vices ibi distinctae sint in stata tempora, sunt enim variationes status quae illas sistunt, nam loco temporum in mundo naturali sunt status in mundo spirituali, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 4814, 4916, 4882, 4901.

Footnotes:

1. cogitationum, in the First Latin Edition.

2. et, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.