From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8779

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8779. vers. 9 Et dixit Jehovah ad Moschen, Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis, propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum, et etiam in te credent ad aeternum; et nuntiavit Moscheh verba populi ad Jehovam. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat influxum Divini per verum a Divino de revelatione: ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’ significat quod ea fiet in specie maxime naturali: ‘propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum’ significat ut capiant Divina illi qui ab Ecclesia spirituali: ‘et etiam in te credent in aeternum’ significat ut fides veri sit quae permansura: ‘et nuntiavit Moscheh verba populi ad Jehovam’ significat correspondentiam et conjunctionem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4661

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4661. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per parabolam de decem virginibus apud Matthaeum 25:1-14;

sequitur 1 dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa lucratus, 2 et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id explicare, quod tale est in littera ibi 25:31 ad fin.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. at

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.