From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7084

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7084. Ex hac correspondentia 1 etiam sciri potest quomodo se habet cum fide et cum amore: fides absque amore est sicut lux absque calore, qualis est lux hiemis; 2 et fides cum amore est sicut lux cum calore, qualis est lux veris; quod in luce veris omnia et singula crescant et floreant, notum est; et quoque quod in luce hiemis omnia et singula torpescant et emoriantur; similiter se habet cum fide et 3 amore.

Footnotes:

1. quoque

2. at

3. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3939

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3939. ‘Et vocavit nomen ejus Asher’: quod significet quale, constat ex significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, ut supra; ipsum quale est quod ‘Asher’ repraesentat; Asher in lingua originali significat beatitudinem, sed involvit omnia illa quae significantur per verba matris ejus Leae, ‘in beatitudine mea quia beatificabunt me filiae’, nempe jucundum affectionum correspondens felicitati vitae aeternae; est hoc quartum 1 commune quod externum hominem eum interno conjungit; cum enim homo percipit in se jucundum illud correspondens, tunc incipit externus ejus homo conjungi interno; sunt 2 jucunda quae sunt affectionum veri et boni, quae conjungunt, nam absque jucundis affectionum nihil conjungitur, est enim in illis vita hominis; quod per affectiones omnis conjunctio, videatur n. 3 3024, 3066, 3336, 3849, 3909; per ‘filias quae beatificabunt’ significantur Ecclesiae; quod ‘filiae’ 4 in sensu interno verbi sint Ecclesiae, videatur n. 2362. Hoc nunc dictum est a Lea, quia per ‘partus ancillarum’ significantur vera communia quae sunt media inservientia conjunctioni, ut existat apud hominem Ecclesia; cum enim homo id jucundum seu illam affectionem percipit, tunc incipit ille Ecclesia fieri, et quia ita, dicitur hoc de quarto seu ultimo illo ex ancillis.

[2] In Verbo passim nominatur Asher, sed ibi significatur per illum, ut quoque per reliquos, quale de quo ibi agitur, hoc est, quales sunt in illo statu, de quo res ibi est; et quoque se habet quale eorum secundum ordinem in quo nominantur, sicut aliter cum a Reubene seu fide principium ducitur, aliter cum a Jehuda seu amore caelesti, et aliter cum a Josepho seu ab amore spirituali; nam essentia et qualitas principii derivatur et transit in sequentes; inde significationes eorum variae in locis ubi nominantur: hic ubi de nativitate eorum agitur, per 5 illos significantur communia Ecclesiae, proinde omnia fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam; et hoc ex causa quia in illis quae praecedunt, agitur de regeneratione hominis, seu de statibus hominis antequam fit Ecclesia, et in supremo sensu de 6 Domino, quomodo Humanum Suum Divinum fecit; ita de ascensu per scalam quae in Bethel visa est Jacobo, usque ad Jehovam.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts medium.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. These words after Ecclesiae

5. The Manuscript has duodecim

6. The Manuscript has Humano Domini, quomodo illud

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.