From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7084

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7084. Ex hac correspondentia 1 etiam sciri potest quomodo se habet cum fide et cum amore: fides absque amore est sicut lux absque calore, qualis est lux hiemis; 2 et fides cum amore est sicut lux cum calore, qualis est lux veris; quod in luce veris omnia et singula crescant et floreant, notum est; et quoque quod in luce hiemis omnia et singula torpescant et emoriantur; similiter se habet cum fide et 3 amore.

Footnotes:

1. quoque

2. at

3. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3308

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3308. ‘Adoleverunt pueri:’ quod significet statum primum, nempe conjunctionis boni et veri, constat ex significatione ‘adolescere’, cum praedicatur de bono et vero quoad ortum et 1 progressum, quod sit hujus, nempe progressus, status primus, de quo sequitur; et a significatione ‘puerorum’ quod sit bonum et verum, bonum enim repraesentatur per puerum Esavum, et verum per puerum Jacobum, ut supra ostensum: cum bono et vero se habet sicut cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, quod adolescant, tum quod crescant aetate usque ad ultimam 2 ; quod concipiantur, sint in utero et nascantur, pertinet ad statum ortus; quod autem adolescant, crescant aetate usque ad ultimam, pertinet ad statum 3 progressus; 4 status progressus succedit a nativitate, et est status conjunctionis boni et veri; primum hujus status est, quod significatur hic per ‘adolescere’; hic status incipit ilico post nativitatem, et continuatur usque ad ultimum vitae, et apud illos qui in bono sunt, post vitam corporis in aeternum; angeli ita continue perficiuntur.

Footnotes:

1. The Manuscript has progressionem

2. The Manuscript interpolates 3298

3. The Manuscript has progressionis

4. The Manuscript has status progressionis succedunt ordine a nativitate et sunt status conjunctionis boni et veri, quorum status primus est qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.