From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7084

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7084. Ex hac correspondentia 1 etiam sciri potest quomodo se habet cum fide et cum amore: fides absque amore est sicut lux absque calore, qualis est lux hiemis; 2 et fides cum amore est sicut lux cum calore, qualis est lux veris; quod in luce veris omnia et singula crescant et floreant, notum est; et quoque quod in luce hiemis omnia et singula torpescant et emoriantur; similiter se habet cum fide et 3 amore.

Footnotes:

1. quoque

2. at

3. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2323

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2323. Quod ‘vespera’ sit tempus visitationis, constat a significatione ‘vesperae’: status Ecclesiae in Verbo comparantur et temporibus anni et temporibus diei; temporibus anni, nempe ejus aestati, autumno, hiemi et veri; temporibus diei, nempe ejus meridie vesperae, nocti et mane; similiter enim se habent. Status Ecclesiae qui ‘vespera’ dicitur, est cum nulla amplius charitas, proinde cum nulla fides, incipit esse, ita cum Ecclesia desinit esse; haec vespera est quam sequitur nox, videatur n. 22; et est quoque cum charitas elucet, proinde cum fides, ita cum Ecclesia nova exoriatur; haec vespera est diluculum ante mane, videatur n. 883; ita ‘vespera’ significat utrumque. Providetur enim a Domino, cum Ecclesia desinit esse, quod nova exoriatur, et hoc eodem tempore, nam absque Ecclesia alicubi in orbe, non subsistere potest genus humanum, quia nulla foret ejus conjunctio cum caelo, ut n. 468, 637, 931, 2054 ostensum est.

[2] In hoc capite agitur de utroque statu Ecclesiae, nempe de ortu novae Ecclesiae, quae repraesentatur per ‘Lotum’, ac de interitu veteris, quae significatur per ‘Sodomam et Amoram’, ut constare potest a contentis [n. 2312-6]; inde est quod hic dicatur quod duo angeli venerint Sodomam in vespera; et quod memoretur quid factum in vespera, vers. 1, quid in nocte vers. 4, quid mane seu surgente aurora vers. 15, et quid postquam sol egressus vers. 23.

[3] Quia ‘vespera’ illos status Ecclesiae significat, etiam significat visitationem quae praecedit judicium, nam cum imminet judicium, hoc est, salvatio fidelium et damnatio infidelium, tunc praecedit visitatio seu exploratio quales sunt, hoc est, num aliqua charitas et fides; haec visitatio fit ‘in vespera’, quare etiam ipsa visitatio vocatur vespera, ut apud Zephaniam, Vae habitatoribus tractus maris, genti Kerethim, verbum Jehovae contra vos, Canaan, terra Philistaeorum, et perdere faciam te, usque ut nullus habitator; reliquiae domus Jehudae pascent in domibus Ashkelonis, in vespera cubabunt, quia visitabit eos Jehovah Deus eorum, et reducet captivitatem eorum, 2:5, 7.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.